PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.3.2 Quia enim sponsi et sponso se meminit ostendit qualiter sponsalia fiunt, quoniam per uocem et doctrinam. Ita enim et ecclesia coniugatur deo. Ideoque Paulus dicit: Fides ex auditu, auditus autem per uerbum dei, propter hanc igitur ego letor uocem;
CLOSE
Griffolini

29.3.2 Cum enim sponsi et sponse meminisset, quomodo sponsalia fiant, ostendit, per uocem uidelicet et doctrinam, ita ecclesia conciliatur deo. Quamobrem Paulus inquit: Fides ex auditu, auditus autem per uocem dei. Hac ego uoce gaudeo.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.3.2 Cum enim sponsi et sponsae meminisset, quo modo sponsalia fiant ostendit, per vocem videlicet, et doctrinam, ita ecclesia conciliatur deo, quamobrem Paulus inquit: Fides ex auditu, auditus autem per verbum dei: hac ego voce gaudeo.
CLOSE
Montfaucon

29.3.2 Quia enim sponsum et sponsam memoravit, ostendit quomodo sponsalia fiant: per vocem nempe atque doctrinam: ita enim Ecclesia despondetur Deo. Idcirco Paulus dicebat: Fides ex auditu; auditus autem per verbum Dei. Hac ego voce gaudeo.