PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.20 Quoniam enim inquirentes ipsi fuerunt, sed non ille quesiuit, audi qualiter hoc euangelista enigmatice monstrauit. Non enim dixit quoniam Iudeus quidam quesiuit cum eis, sed quoniam questio ex discipulis Iohannis facta est cum Iudeo quodam de purificatione.
CLOSE
Griffolini

29.1.20 Nam quod ipsi accesserint, non ille quaesiuerit1530: quaesierit, audi quo pacto Euangelista significauit. Non enim dixit Iudaeum aliquem eos interrogasse, sed quaestionem ex discipulis Ioannis factam cum Iudaeo de purificatione.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.20 nam quod ipsi accesserint, non ille quaesierit, audi quo pacto euangelista significauit. Non enim dixit Iudaeum aliquem eos interrogasse, sed quaestionem ex discipulis Ioannis factam cum Iudaeo quopiam de purificatione.
CLOSE
Montfaucon

29.1.20 Quod autem illi, non autem Judaeus ille, quaestionem moverint, audi quomodo id Evangelista subindicet: non enim dixit, Judaeum aliquem ab illis quaesivisse; sed ex Joannis discipulis quaestionem motam fuisse cum Judaeo quodam de purificatione.