PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.3.4 Et quoniam minister est et ministrator, et quoniam que benigne spei ei erit, et quoniam que leticie deuenere in opus. Ideoque inducit hoc ostendens. Hoc igitur gaudium meum completum est, id est perfectum est, a me opus quod fieri oportebat. Et plus nichil operari possumus de reliquo.
CLOSE
Griffolini

29.3.4 et quod seruus sit et minister, et spes et gaudium suum re euenerit, prosequitur. In hoc ergo gaudium meum impletum est. Perfectum est, inquit, opus et officium meum, nec amplius habemus1486/1530: habens, quod faciamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.3.4 et quod seruus sit, et minister, et spes, et gaudium suum re euenerit prosequitur. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Perfectum est, inquit, opus, et officium meum, nec amplius habemus quod faciamus.
CLOSE
Montfaucon

29.3.4 seque ministrum et servum esse, bonam spem suam atque laetitiam in opus jam exiisse; ideo sic pergit: Hoc ergo gaudium meum impletum est; id est, perfectum est opus meum, nihil ultra quod faciamus habemus.