PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.2.23 Non igitur honoris coequalitatem, absit, sed multitudinem delectationis representare uolens. Simul autem et condescendens illorum inbecillitati amicum seipsum dicit esse. Quia et ministrationem enigmatice ostendit, in dicendo quoniam missus sum ante illum;
CLOSE
Griffolini

29.2.23 Non igitur1470/1486/1530: ergo paritatem, absit, sed uoluptatis magnitudinem demonstrare uoluit, simul et eorum imbecillitati indulgens, amicum se dicit. Nam et ministrum se dixerat, cum inquit: Missus sum ante illum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.2.23 Non ergo paritatem, absit, sed voluptatis magnitudinem demonstrare voluit, simul et eorum imbecillitati indulgens, amicum se dicit: nam et ministrum se dixerat, cum inquit: Missus sum ante illum.
CLOSE
Montfaucon

29.2.23 Non ergo se honore aequalem dicit, absit; sed ut gaudii sui magnitudinem declaret, atque ut se eorum infirmitati attemperet, amicum se dicit. Ministerium quippe subindicavit, cum dixit se missum fuisse ante illum.