29.1.14 Non enim sibiipsi gloriam acquirebat, sed Christo mittebat auditores, et non minus discipulis ei cooperabatur, sed et multo magis quanto et insuspicabile eius erat testimonium, et multo maiorem gloriam apud omnes habebat illis.
29.1.14 Neque enim sibi ipsi gloriam comparauit, sed ad Christum misit auditores, neque minus quam discipuli illi fauit1470/1486/1530: fiunt, immo longe magis, quanto minime suspectum eius erat testimonium, et maioris apud omnes auctoritatis.
29.1.14 neque enim sibiipsi gloriam comparabat, sed ad Christum mittebat auditores: neque minus quam discipuli illum adiuuabat, imo longe magis. Quanto minime suspectum eius erat testimonium, et maioris apud omnes authoritatis,
29.1.14 Non enim sibi gloriam comparabat, sed auditores ad Christum mittebat, nec minus quam discipuli ad eam rem praestabat; imo plus quam illi. Nam quanto minus suspectum erat ejus testimonium, tanto majore quam ipsi fama valebat apud omnes.