29.3.16 Sed accusare quidem hanc passionem nullum opus est. Omnes enim eadem pronunciant. Quod autem queritur est, qualiter eam superemus. Qualiter igitur eam superabimus? Si opposuerimus gloriam glorie?
29.3.16 Verum hanc accusare nullus labor. Omnes enim consentiunt, id autem quaerendum quo pacto uincamus. Quomodo igitur possumus? Si gloriam gloriae comparabimus.
29.3.16 Verum hanc accusare nullus labor, omnes enim consentiunt: id autem quaerendum quo pacto vincamus. Quo modo igitur possumus? Si gloriam gloriae comparabimus.
29.3.16 At hoc accusare vitium nullo labore possumus. Omnes enim eumdem ipsum calculum ferunt. Quod quaeritur autem est, quomodo ipsum superare possimus. Quomodo ergo profligabimus? Si gloriam gloriae opponamus.