PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.3.18 Nam hec quidem uana quedam est et inanis nomen habens re desolatum. Illa uero uera que est a celis. Non homines sed angelos et archangelos et archangelorum dominatorem. Magis autem cum eo et homines laudatores habens,
CLOSE
Griffolini

29.3.18 Haec nanqueB: autem inanis et stulta est, et nomine tantum non re gloria. Illa uero caelestis uera, quae non homines, sed angelos et archangelos et angelorum dominum, immo et cum his etiam homines laudatores habet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.3.18 Haec nanque inanis et stulta est, et nomine tantum, non re, gloria: illa vero coelestis, vera, quae non homines, sed angelos, et archangelos, et angelorum dominum, imo et cum his etiam homines laudatores habet.
CLOSE
Montfaucon

29.3.18 Nam haec, de qua loquimur, vana inanisque est, nec nisi nomen re vacuum habet; illa autem caelestis vera est, quae non homines, sed angelos, archangelos, et archangelorum dominum, imo etiam homines ipsos laudatores habet.