PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.2.25 Si enim non aduenisset sponsa sponso, tunc utique maior essem, sed non nunc ait cum nostra expleta sunt. Etenim hiis que sunt illius proficientibus, nos sumus qui approbamur. Quod enim uolebamus factum est, et cognoscit sponsum sponsa.
CLOSE
Griffolini

29.2.25 Si ad sponsum sponsa non accederet, dolore tunc afficerer, non autem nunc, cum testimonium nostrum re comprobaturB/1470: recomprobatur. Hinc enim probamur, cum id quod uoluimus, contigit, et sponsa sponsum cognoscit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.2.25 si ad sponsum sponsa non accederet, dolore tunc afficerer: non autem nunc cum testimonium nostrum re comprobatur. Hinc enim probamur, cum id quod voluimus contigit, et sponsa sponsum cognoscit,
CLOSE
Montfaucon

29.2.25 Si sponsa ad sponsum non accederet, tunc dolerem; non vero nunc, cum nostra completa sunt. Nam cum res ejus recte procedunt, tunc nos prospere agimus; quia quod volebamus evenit, et sponsa sponsum agnoscit.