PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.16 Si autem quis scrutetur, et quid amplius habebat discipulorum baptisma eo quod Iohannis, dicemus, quoniam nichil; alterutra enim similiter ea que ex spiritu est gratia, expertia erant, et causa baptizandi una utrisque erat, hec scilicet Christo adducere eos qui baptizabantur.
CLOSE
Griffolini

29.1.16 Quod siquis percontaretur, quid amplius in Ioannis baptismate, quam discipulorum fuerit, nihil respondebimus. Vtrunque enim similiter spiritus expers erat, et unam eandemque baptizandi causam habebat, ut scilicet Christo conciliaret baptizatos.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.16 quod si quis percontaretur, quid amplius in Ioannis baptismate quam discipulorum fuerit, nihil respondebimus. Vtrunque enim similiter spiritus expers erat, et vnam eandemque baptizandi causam habebat, vt scilicet Christo conciliaret baptizatos:
CLOSE
Montfaucon

29.1.16 Quod si quis percontetur, quid plus habuerit discipulorum, quam Joannis baptisma? dicemus, nihil. Nam utrumque baptisma Spiritus gratia vacuum erat, et una utriusque baptizandi causa erat, ut baptizatos ad Christum pertraherent.