PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.11 Propterea et Christus tunc maxime incepit predicare, tamen de medio Iohannes sublatus est. Estimo autem et propter hoc concessam esse mortem Iohannis, et citissimam ei factam esse ut omnis multitudinis affectio ad Christum transiret, et non ultra hiis que de utrisque erant seipsos scinderent sententiis.
CLOSE
Griffolini

29.1.11 Propterea Christus tunc maxime praedicationi suae fecit initium, cum Ioannes longe aberat. Puto autem et propterea citiorem eius mortem permisisse, ut omnes multitudinis animi ad Christum conuerterentur. Neque amplius circa utrunque eorum scinderentur sententiae.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.11 propterea Christus tunc maxime praedicationi suae fecit initium, cum Ioannes longe aberat. Puto autem et propterea citiorem eius mortem permisisse, vt omnes multitudinis animi ad Christum conuerterentur1603: couerterentur, neque amplius circa vtrunque eorum scinderentur sententiae.
CLOSE
Montfaucon

29.1.11 Ideo Christus tunc maxime praedicare coepit, cum de medio sublatus est Joannes. Puto autem ideo citius Joannem morte sublatum fuisse, ut totius multitudinis animi ad Christum converterentur, neque amplius circa ambos scinderentur.