PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.18 Quoniam autem nichil plus habebant, a se inuicem hec baptismata sequentia indicant. Que utique? Et facta est ait questio, et discipulis Iohannis de purificatione. Zelotipe enim habentes se semper ad Christi discipulos et ad ipsum Christum discipuli Iohannis.
CLOSE
Griffolini

29.1.18 Quod autem nihil eorum baptisma praestaret, sequentia manifestant. Quae nam? Facta est autem quaestio, inquit, ex discipulis Ioannis cum Iudaeis1486/1530: Iudaeis: et de purificatione. Contendebant semper cum Christi discipulis discipuli Ioannis apud ipsum etiam Christum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.18 Quod autem nihil inter se eorum baptismi differrent, nec alter altero praestantior esset, sequentia manifestant. Quae nam? Facta est autem, quaestio, inquit, ex discipulis Ioannis cum Iudaeis, de purificatione. Contendebant semper cum Christi discipulis discipuli Ioannis apud ipsum etiam Christum.
CLOSE
Montfaucon

29.1.18 Quod autem haec baptismata alterum altero nihil plus haberent, sequentia indicant. Quaenam illa? Facta est, inquit, quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeo de purificatione. Invidebant quippe semper discipuli Joannis Christi discipulis, imo ipsi Christo;