PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.8 Et quid utique discipulis Ihesu baptizantibus non cessauit Iohannes hoc faciens, sed mansit baptizans? et usque ad eum que in carcere introitum hoc agebat. In dicendo enim erat autem Iohannes baptizans, et indicendo nundum erat missus in carcerem, ostendit quoniam usque tunc, non cessauit hoc faciens.
CLOSE
Griffolini

29.1.8 Et quid tandem discipulis Iesu baptizantibus Ioannes baptizare non destitit?1470/1486/1530: destitit. sed quousque missus fuit in carcerem, id exercuit ministerium?B: ministerium. Illa enim particula: Non dum enim1470/1486/1530: om. missus fuerat in carcerem Ioannes, in eum usque diem eum baptizasse significat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.8 Et quid tandem discipulis Iesu baptizantibus Ioannes baptizare non destitit, sed quousque missus fuit in carcerem id exercuit ministerium? Illa enim particula, Nondum missus fuerat in carcerem Ioannes: In eum vsque diem eum baptizasse significat:
CLOSE
Montfaucon

29.1.8 Et quare discipulis Jesu baptizantibus, Joannes baptizare non destitit, donec in carcerem traderetur? Nam cum dicitur, Erat Joannes baptizans in Aenon; adjiciturque, Nondum missus fuerat in carcerem, significat utique illum non hactenus destitisse.