PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.1.1 Qui desuper uenit, super omnes est. Qui est ex terra, ex terra est et ex terra loquitur. Versutum glorie amor, uersutum et multis plenum malis. Spina quedam est difficile euulsibilis et fera immansueta et multa capita habens et aduersus eos qui nutriunt eam armata.
CLOSE
Griffolini

30.1.1 Quigrif1470 fol. 3v; eras1530 p. 844 desursum uenit super omnes est. qui est de terra: de terra est: et de terra loquitur. Graue quiddam est glorie amor: graue inquam et multarum ipsa spinarum plena gloria: et que difficilieras1530: difficile tolli potest fera: et multorum capitum bestia: et in eos quibus fouetur quibus suscipitur armata.
CLOSE
Montfaucon

30.1.1 Quimont1728 p. 170; PG-44 col. 171 de sursum venit, super omnes est: qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Grave quiddam est gloriae amor, grave et malis multis refertum: spina est, quae difficile avellitur, fera, quae mansuefieri nequit, multis capitibus instructa, in eos ipsos qui se nutriunt armata.