Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XXX (fol.52ra-53rb)
30.1.1 Qui desuper uenit, super omnes est. Qui est ex terra, ex terra est et ex terra loquitur. Versutum glorie amor, uersutum et multis plenum malis. Spina quedam est difficile euulsibilis et fera immansueta et multa capita habens et aduersus eos qui nutriunt eam armata.
30.1.2 Quemadmodum enim uermis ligna in quibus generatur corrodit, et erugo ferrum unde procedit consumit et setes lanam, ita et uana gloria nutrientem se perdit animam. Ideo multo nobis opus est studio ut destruamus hanc passionem.
30.1.3 Vide denique quot rationibus, et hic incantat discipulos suos Iohannes hanc patientes, et uix eos mitigat. Post illa enim que antea dixit, et aliis eos arguit sermonibus. Quibus utique hiis. Qui desuper uenit, super omnes est, dicens. Qui ex terra est, ex terra est et ex terra loquitur.
30.1.4 Quia enim ait meum superius et inferius reuoluitis testimonium, et hoc me fide digniore esse artis. Illud uero neccese scire quod non est eum qui ex celis uenit, dignum fide ab eo qui terram habitat fieri, hoc autem id est super omnes? Quid uult significare?
30.1.5 Hoc ostendit enim per hec, quoniam nullo indiget, sed sufficiens est ipse sibi ipsi, et quoniam omnibus maior incomparabiliter. Eum autem qui ex terra est et loquitur, seipsum dicit. Non quoniam ex propria mente loquebatur, sed sicut Christus dixit: Si terrena dixi uobis, et non creditis, baptisma sic uocans.
30.1.6 Non quia terrestre erat, sed quia ad ineffabilem eius generationem comparabat quod dicebatur. Ita et hic ex terra loqui, seipsum Iohannes dicit ad Christi doctrinam comparans.
30.1.7 Nichil enim aliud ostendit, hoc id est ex terra loqui, quam quoniam parua et humilia et uilia sunt hiis que illius sunt comparata, que in ea sunt, et talia sunt qualia decens terrestrem suscipere naturam. Apud eum enim omnes thesauri sapientie et scientie sunt absconditi.
30.1.8 Quoniam autem non de cogitationibus humanis dicit, inde manifestum est. Qui ex terra est, ait, ex terra est et nimirum non ex terra erant ei omnia, sed principaliora. Etenim animam habebat et spiritu participabat, non ex terra.
30.1.9 Qualiter igitur a terra ipse dicit? Nichil aliud hinc enigmatice ostendit, quam quoniam paruus ego et nulla dignus ratione ceu terrene ueniens, et in terra natus. Christus autem desuper uobis aduenit;
30.1.10 per hoc utique omnia extinguens passionem primum, tunc de reliquo cum ampliori propalatione loquitur de Christo. Nam ante hoc quidem superfluum erat uerba premittere, nondum locum in mente audientium habere ualentia.
30.1.11 Quia uero spinas euulsit, incipit de reliquo cum otio submittere semina, dicens: Qui ex celo uenit, super omnes est, et quod uidit et audiuit hoc testatur, et testimonium eius nullus accipit.
30.1.12 Magnum quid et excelsum dicens de eo, rursus ad humilius sermonem ducit. Hoc enim id est quod audiuit et uidit humanius dictum est. Non enim ab accipiendo uidit neque ab audiendo nouit que nouit.
30.1.13 Sed in natura omne habebat perfectus ex paternalibus sinibus procedens, non indigent docente. Sicut enim ait cognoscit me pater, ita et ego cognosco patrem. Quid igitur est quod audiuit loquitur et quod uidit testatur;
30.1.14 quia per sensus hos nos omnia discimus certissime et digni fide extimamur esse magistri. De hiis que uel uisu susceperimus, uel auditu apprehenderimus, ceu non fingentes neque falsa dicentes;
30.1.15 et hoc hic construere uolens Iohannes dixit: Hoc id est que audiuit et uidit ostendens quod nichil eorum que ab ipso falsum est sed omnia uera. Ita utique alicubi et nos circum inuestigantes multociens interrogamus. Tu audisti? Tu uidisti?
30.1.16 Et si ostendetur, hoc indubitatum est hoc testimonium. Sed et ipse cum dicat sicut audio iudico, et que audiui a patre loquor, et quod uidimus loquimur, et quecumque alia talia dicit non ut discamus quoniam doctus dicit que dicit.
30.1.17 Hoc enim ultime est insipientie extimare, sed ut nichil eorum que dicuntur in suspitione deueniat ab inuerecundis Iudeis. Quia enim nondum decentem de eo opinionem habebant, continue ad patrem refugit. Inde digna fide faciens que dicuntur.
30.2.1 Et quid miraris si ad patrem ubi deinde ipse multociens et ad prophetas et ad scripturas uenit. Vt cum dicat ille, sunt que testantur de me.
30.2.2 Num igitur et prophetis minorem eum esse dicimus, quia inde trahit testimonia? Absit. Propter audientium enim imbecillitatem, ita construit sermonem et a patre audiens ait loqui que loquebatur, non ut magistro indigens, sed ut illi credant nichil esse falsum eorum que dicuntur.
30.2.3 Quod autem dicit Iohannes, tale est. Ego indigeo audire ea que ab illo. Desuper enim uenit ea que illic annuncians quod solus ipse nouit manifeste. Hoc enim id est uidit et audiuit, hoc ostendens est, et testimonium eius nullus accipit;
30.2.4 et nimirum et discipulos habebat qui accipiebant testimonium hiis que dicebantur. Qualiter igitur ait quoniam nullus, pro eo quod pauci hoc dictum est nunc. Quia si nullum dixit, qualiter induxit, qui suscipit eius testimonium signauit quoniam deus uerax est?
30.2.5 Hic et proprios tangit discipulos ut non ualde credentes ei interim. Quoniam enim neque post hec uerba crediderunt ei, manifestum est et ex eis que postea dicta sunt.
30.2.6 Propterea igitur ille et carcerem habitans, inde misit ad eum ut ei copulet magis. Hii autem et tunc uix crediderunt. Quod utique et Christus enigmatice ostendens dixit: Et beatus quicumque non scandalizatus fuerit in me.
30.2.7 Propter nichil aliud igitur dixit, et testimonium eius nullus accipit, quam discipulos muniens suos et quasi excusans. Ne quia pauci interim credituri erant. Propterea falsa extimetis esse que dicuntur.
30.2.8 Que enim uidit testatur ait. Hoc autem dicit simul et Iudaicam ostendens insensibilitatem. Quemadmodum et euangelium incipiens increpauit eos ita dicens quoniam in propria uenit, et proprii eum non receperunt.
30.2.9 Hoc autem non eius incusatio est, sed eorum qui non receperunt accusatio. Qui suscipit eius testimonium, et signauit quoniam deus uerax est. Hic eos et terret. Ostendit enim quoniam qui non huic credit, non huic solum, sed et patri decredit. Ideoque inducit. Quoniam enim misit deus, uerba dei loquitur.
30.2.10 Quia igitur que illius loquitur, et qui decredit, illi et credit et decredit. Hoc autem et signauit, promonstrauit est. Ita dicens et adhuc timorem augens, addit. Quoniam deus uerax est. Ostendens quoniam nequaquam aliter quis decredet huic nisi falsi arguerit deum qui misit illum.
30.2.11 Quia igitur nichil extra ea que sunt patris dicit. Sed omnia que illius qui non obedit huic ei qui misit non obedit. O uides qualiter eos et per hec attonitos facit?
30.2.12 Interim enim nichil magnum extimabant esse non obedire Christo. Propterea tam magnum miraculum pretendit incredulis, ut discant, quoniam ipsi deo non obediunt qui Christo non obediunt.
30.2.13 Deinde exsequitur hunc sermonem, ad humile mentis eorum descendens et dicens. Non enim ex mensura, dat deus spiritum. Rursus quod dixi ad humilius ducit sermonem uarians eum et facile susceptibile faciens hiis qui tunc audiebant. Non enim erat aliter eleuare et augere timorem.
30.2.14 Nam siquidem aliquod de eo dixisset magnum et excelsum, nequaquam credidissent sed et utique contempsissent. Propterea ad patrem reducit omne. Rursus ut de homine de Christo interim loquens: Quid est quod ait. Non ex mensura dat spiritum deus?
30.2.15 Vult ostendere quoniam omnes quidam nos mensura spiritus actionem suscipimus. Spiritum enim hic, actionem dicit. Hec enim est que diuiditur et mensurabilem habet et integram omnem actionem.
30.2.16 Si autem actio eius immensurabilis, multo magis et substantia? Vides et spiritum infinitum? Qui igitur omnem spiritus suscepit actionem, qui que dei sciuit qui dicit quod audiuimus loquimur et quod uidimus testamur. Qualiter utique erit dignus suspectus haberi?
30.2.17 Nichil enim dicit quod non dei est, neque quod non spiritus est, et interim de deo uerbo nichil loquor, sed a patre et spiritu dignam fide facit doctrinam.
30.2.18 Nam quoniam quidem deus est sciuerant et quoniam spiritus est nouerant et si non decentem de eo opinionem habebant, quoniam denique filius est nesciuerant.
30.2.19 Propterea semper ad patrem et spiritum refugit. Inde credibilia faciens que dicuntur. Quia si quis hanc destruens causam secundum seipsum scrutabitur hunc sermonem, ualde deficit a dignitate Christi.
30.2.20 Non enim dignus fide propterea eis quia spiritus actionem habet. Non enim eo quod illinc est indiget auxilio, sed ipse est sufficiens sibiipsi. Interim autem ad suspitionem imperfectorem loquitur ad humilibus paulatim eos reducere uolens;
30.2.21 hoc autem dico ut non simpliciter ea que in scripturis preiacent, transcurramus. Sed et intentionem dicentis, et imbecillitatem auditorum et multa alia que in eis discamus.
30.2.22 Non enim omnia ut uolunt doctores loquntur sed multa et ut habitus imbecillium expedit. Ideoque Paulus dicit: Non potui uobis loqui ut spiritualibus, sed ut carnalibus. Lac uobis in potum dedi non escam.
30.2.23 Nam uolebam quidem ait ut spiritualibus loqui, sed non potui. Qualiter non quia ipse impossibiliter habebat, sed quia illic non poterant ita audire.
30.2.24 Ita et Iohannes uolebat quedam magna docere discipulos, sed nondum suscipere sustinebant illi, propterea in humilibus conuersatur maxime.
Morale xxx. Quoniam oportet scripturis competenter et sicut dicte sunt uti et de recta uita.
30.3.1 Oportet igitur scrutari cum certitudine omnia. Etenim arma sunt que a scripturis spiritualia, sed si non sciuerimus adaptare arma et armare bene discipulos, ipsi quidem habent propriam fortitudinem. Eis autem qui suscipiunt, nichil prodesse possunt.
30.3.2 Ponamus enim loricam esse fortem et galeam et lanceam et scutum. Deinde accipiat quis hec arma, et loricam quidem circumimponat pedibus. Galeam autem pro capite uisui et scutum non ante pectus proponat, sed litiget circumaptare pedibus. Non poterit aliquod armorum horum prodesse ei? Sed non et ledetur?
30.3.3 Omnibus hoc manifestum est, sed non ab imbecillitate armorum, sed ab inexperientia eius qui nescit bene eis uti. Ita et in scripturis, si ordinem eorum confuderimus, propriam quidem ipse habebunt uirtutem et ita.
30.3.4 Nobis autem nichil proderunt hec semper et singulariter et publice loquens nobis, nichil proficio plus. Etenim mundanis uos omni tempore affixos uideo, spiritualium nullam rationem facientes.
30.3.5 Propterea et uita a nobis negligitur et pro ueritate certantes, non multum habemus robur, sed derisibiles sumus et apud Hellines et Iudeos et hereticos.
30.3.6 Et siquidem in aliis negligentes eamdem hic desidiam demonstretis, esset quidem neque ita excusatione dignum quod fieret. Nunc quidem in mundanis quidem unusquisque gladio est incisibilior, et qui artes pertranseunt, et qui ciuiles agunt res.
30.3.7 In necessariis autem et spiritualibus omnibus sumus pigriores, hiis quidem qui extra opus ut operibus utentes. Que uero omnibus operibus necessariora poni oportet, hec neque ut ea que preter opus esse extimantes. Aut nescitis quoniam non propter primos homines solum scripta sunt ea que scripta sunt, sed et propter nos.
30.3.8 Non audis Paulum dicentem: Quoniam hec autem in admonitionem nostram scripta sunt in quos fines seculorum deuenerunt, ut per consolationem et patientiam scripturarum spem habeamus.
30.3.9 Et noui quidem inaniter dicere, ueruptamen non cessabo dicens. Excusabor deo et si nemo qui exaudiat fuerit.
30.3.10 Nam qui attendentibus quidem dicit, habet mittigationem dicendi, suasibilitatem auditorium. Qui autem continue dicit, et non exauditur. Deinde non cessat dicere, ampliori utique erit dignus honore, propter deo placitum et nullo attendente omne quod suum est complens.
30.3.11 Sed tamen etsi nobis merces maior ex nostra inobedientia, tamen desideramus hanc minui magis et uestram augeri salutem. Mercedem magnam nostram approbationem esse extimantes;
30.3.12 et hec dicimus nunc non ut honerosum et grauem faciamus hunc sermonem, sed ut colorem uobis ostendamus quoniam habemus propter nostram desidiam;
30.3.13 a qua fiat omnes nos erutos spirituali adherere studio et celestibus frui bonis gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.