PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.3.2 Ponamus enim loricam esse fortem et galeam et lanceam et scutum. Deinde accipiat quis hec arma, et loricam quidem circumimponat pedibus. Galeam autem pro capite uisui et scutum non ante pectus proponat, sed litiget circumaptare pedibus. Non poterit aliquod armorum horum prodesse ei? Sed non et ledetur?
CLOSE
Griffolini

30.3.2 Esto thorax et galea firmissima et clypeus et asta. Inde quis thoraca pedibus, galeam pro capite oculis aptet, clypeo non pectus sed pedes protegat. Nunquid huic homini ea arma quid conferent, et non potius laedent?
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.3.2 Esto thorax, et galea firmissima, et clypeus et hasta: inde quis thoraca pedibus, galeam pro capite oculis aptet, clypeo non pectus, sed pedes protegat: nunquid huic homini ea arma quid conferent, et non potius laedent?
CLOSE
Montfaucon

30.3.2 Supponamus esse firmum thoracem, galeam, clypeum et hastam: deinde arma illa quis accipiat, et thoracem pedibus; galeam non capiti, sed oculis; clypeum non pectori, sed pedibus adaptet: an poterit his armis juvari? annon potius iis laedetur?