Omelia XXX (xxix)

30.1.1 Qui desursum venit, super omnes est: qui est de terra, terra est, et de terra loquitur. Graue quiddam est gloriae amor, graue inquam, et multarum ipsa spinarum plena gloria, et quae difficile tolli potest fera, et multorum capitum bestia, et in eos a quibus fouetur, et suscipitur armata.

30.1.2 Quemadmodum enim vermis ligna ex quibus nascitur, et rubigo ferrum vnde prouenit consumit: ita inanis gloria altricem sui animam perdit. Quare multa opus est diligentia, vt hunc tollamus affectum.

30.1.3 Considera quid hoc in loco discipulis suis hoc morbo affectis dicat Ioannes, et vix eos placat. Ad superiora etiam hoc addit. Qui desursum venit, super omnes est: qui est de terra, terra est, et de terra loquitur.

30.1.4 Cum meum, inquit, vbique extollatis testimonium, et dignissimum fide esse dicatis: illud vos scire necessarium est, non licere vt is qui e coelo venit, a terreno homine fidem accipiat. Quid autem illa particula, Super omnes est, significat? et quid nobis per eam ostenditur?

30.1.5 Quod nullius indiget, sed ipse sibi satis est, et omnium maximus: se autem ex terra et de terra loquentem dicit, non quod ex sua et propria sententia loqueretur, sed quemadmodum Christus dixit, Si terrena dixi vobis, et non creditis,

30.1.6 Baptisma, terrena appellauit, non quod terrenum sit, nisi ineffabilis generationis ipsius comparatione: ita nunc de terra loqui se dicit, sua diuinae doctrinae comparata.

30.1.7 Nihil enim aliud, de terra loqui significat, quam paruas et humiles facultates suas, et quales credibile est, terrenam accipere naturam, si cum dei magnitudine conferantur. Siquidem apud illum1603: illium omnes sapientiae thesauri reconduntur.

30.1.8 Quod autem de humanis rationibus non loquatur, inde constat: Qui de terra est, inquit, de terra loquitur. Atqui non totus erat ex terra, sed pro parte: nam et animam habebat, et spiritus particeps erat, quae minime de terra sunt.

30.1.9 Quo modo igitur de terra esse dicit? Animaduertisne nihil aliud quam paruum se, et nullius fere momenti, vtpote humi reptantem, et in terra natum, Christum autem coelitus nobis demissum significari?

30.1.10 His omnibus eorum affectum cum extinxisset, iam audentius de Christo loquitur: antea enim superuacaneum erat verba nullum in auditorum mentibus locum habitura effundere:

30.1.11 cum autem spinas inciderit, merito iacit semina, inquiens: Qui desursum venit, super omnes est: et quod audiuit, loquitur: et quod vidit, testatur, et testimonium eius nemo accipit.

30.1.12 Cum magnum quiddam et sublime de Christo locutus esset, rursus in humiliorem de eo sermonem descendit. Illae nanque particulae: Quod audiuit et vidit: magis secundum hominem dictae sunt. Non enim visu, neque auditu norat quae norat,

30.1.13 sed suapte natura perfectus ex patris sinu procedens, neque praeceptore indigens: Sicut, inquit, cognoscit me pater, ita et ego cognosco patrem. Quid autem significat?1603: significat: Quod audiuit, loquitur: et quod vidit, testatur?

30.1.14 Quoniam per hos sensus omnia certo cognoscimus, et digni videmur quibus credatur, cum vidimus aut audiuimus, vtpote qui neque fingimus, neque mendacia dicimus.

30.1.15 Idcirco vt rem confirmet, inquit Ioannes: Quae audiuit et vidit, hoc est verissima: ita et nos saepenumero sciscitamur. Vidistine, an audisti1603: audiuisti?

30.1.16 quod si fatebitur, certum arbitramur testimonium. Ipse autem cum dicit: Sicut audio iudico: et, quae audiui a patre meo, loquor: et, quae vidimus, loquimur: et id genus alia, non ea gratia dicit, vt aliunde eum accepisse intelligamus.

30.1.17 Id enim arbitrari, vltimae amentiae est: sed vt omnem impudentibus Iudaeis auferat suspicionem. Cum enim nondum debita de se opinio haberetur, frequenter ad patrem confugit, inde verbis suis fidem faciens.

30.2.1 Et quid admiraris, si ad patrem, cum et ad prophetas et scripturas saepe descendat, et eorum1603: earum adducat testimonium? Illae sunt, inquiens, quae testimonium perhibent de me.

30.2.2 Nunquid prophetis minorem ipsum dicemus, cum eorum accipiat testimonium? Absit: nam propter auditorum imbecillitatem ita loquitur, et a patre audire se dicit, quae loquitur, non quod magistro indigeret, sed vt illi crederent non esse mendacium.

30.2.3 Verba autem Ioannis hoc significant, mihi opus est audire ab illo: desursum enim venit, qui haec nunciat, quae ipse solus manifeste nouit. Ea nanque verba, videlicet, Audiuit et vidit: hanc significant certitudinem. Et testimonium eius nemo accipit.

30.2.4 Atqui et discipuli et multi alii acceperunt, quo modo igitur, inquit: Nemo accipit? hoc est pauci, et hoc nunc: nam si neminem dixisset, qua ratione addidisset, qui accepit eius testimonium, signauit, quia deus verax est?

30.2.5 Hoc et in loco discipulos suos tangit, ac si non multum ei credituri essent. Quod enim neque deinceps ei crediderint, ex sequentibus constat.

30.2.6 Propterea cum esset in carcere, ad Iesum eos misit, vt ei magis conciliarentur: illi autem vix tunc crediderunt: quod Christus significans dicebat, Beatus qui non fuerit scandalizatus in me:

30.2.7 et propterea nunc dicebat Ioannes, Et testimonium eius nemo accipit: discipulos suos erudiens, et tantum non dicens quod pauci essent ei credituri, et idcirco verbis eius non creditis.

30.2.8 Quae enim vidit, loquitur: simul et Iudaicam tangit insaniam, atque dementiam. Quod et euangelista in principio his verbis coarguit: In propria venit, et sui eum non receperunt1603: receperens:

30.2.9 hoc autem non venientis, sed non recipientium peccatum est. Qui accepit eius testimonium, is obsignauit quia deus verax estQuem enim misit deusverba dei loquitur. Hic et eos perterret, cum ostendat, qui Christo non credit, eum non modo, non ipsi, sed ne patri quidem credere. Quem enim misit deus, inquit, verba dei loquitur.

30.2.10 Loquitur enim, quae ab illo accepit, et credens, illi credit, et incredulus illi non credit. Signauit autem, hoc est ostendit. Inde his verbis timorem auget: Deus verax est. Neque enim aliter quispiam ea non crederet, nisi mittentem deum mendacii insimularet:

30.2.11 et cum nihil aliud quam de patre loquatur Christus, qui eum non audit, non audit mittentem patrem. Videsne quantam formidinem eis incutiat?

30.2.12 Primum Christum infideles audire contemnebant, ideo periculi magnitudinem eis proposuit, vt discerent, quod qui Christum non audiunt, neque deum audiunt.

30.2.13 Hac deinde ratione imbecillitatis eorum magnitudinem exponit. Non, inquit, ad mensuram dat deus spiritum. Et vt dixi, rursus ad humiliorem descendit sermonem, eumque et varium, et intellectu facilem auditoribus reddit. Neque enim aliter incutere, et augere metum poterat.

30.2.14 Nam si de eo magnum quid et eximium dixisset, non vtique credidissent, sed contempsissent potius: idcirco ad patrem omnia refert. Rursum tanquam de homine Christo disputans: quid autem inquit? Non ad mensuram dat deus spiritum.

30.2.15 Nos omnes, inquit, ad mensuram spiritus operationem accipimus, nam spiritum hoc in loco operationem dicit: Haec enim est quae diuiditur, ille vero sine mensura et integram habet operationem:

30.2.16 quod si operationem eius metiri nemo potest, longe minus substantiam: videsne spiritum infinitum? Sed quisnam omnem spiritus accepit operationem? Qui dei opera nouit, qui dicit: Quod audiuimus, loquimur: et quod vidimus, testamur. Quid igitur iure dubitandum est?

30.2.17 Nihil enim nisi quae dei sunt dicit, nihil nisi quae spiritus. Et primum quidem de verbo dei nihil loquitur, sed a patre et spiritu doctrinae suae fidem comparat.

30.2.18 Quod enim deus esset, norant: quod spiritus etiam esset, intelligebant, quanuis non debitam de eo haberent opinionem, ignorabant autem filium:

30.2.19 propterea ad patrem et spiritum semper confugit, et inde verba sua confirmat: hac nanque abdita causa, si quis per seipsum hoc consideraret, valde Christi minueret dignitatem.

30.2.20 Non enim propterea crediderunt, quoniam spiritus operationem haberet: non enim indiget auxilio, sed sibiipsi sufficiens est. Verum imbecilliorum suspicione cognita his vtitur verbis.

30.2.21 Haec autem dico, ne simpliciter scripturas praetereamus, sed dicentis considerationem, et auditorum imbecillitatem, et alias in scripturis causas perscrutemur.

30.2.22 Non enim omnia vt volunt praeceptores, sed multa secundum auditorum imbecillitatem loquuntur. Quam ob rem Paulus: Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: tanquam paruulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam.

30.2.23 Volebam, inquit, tanquam spiritalibus loqui, sed non potui: non quod ipse loqui non posset, sed quod auditores intelligere non poterant:

30.2.24 ita et Ioannes maiora discipulos docere voluisset, sed illi non patiebantur, hac gratia in humilioribus versatur.

30.3.1 Diligenter igitur inuestiganda sunt omnia. A scripturis enim spiritalia arma accipimus, verum si ea adaptare, et rite discipulos armare ignorabimus, ipsa quidem proprias habent vires, accipientibus autem nihil afferunt vtilitatis.

30.3.2 Esto thorax, et galea firmissima, et clypeus et hasta: inde quis thoraca pedibus, galeam pro capite oculis aptet, clypeo non pectus, sed pedes protegat: nunquid huic homini ea arma quid conferent, et non potius laedent?

30.3.3 Plane hoc constat, non tamen armorum culpa, sed iis vti recte nescientis. Ita et in scripturis vsuuenit, si earum ordinem confundemus, ipse quidem vim suam retinent, nobis autem nihil conferunt.

30.3.4 Haec ego et priuatim, et publice vos frequenter erudiens, nihil amplius proficio, sed secularibus rebus omne vos tempus affixos et implicitos video. Spiritalia vero ne in somniis quidem coniectamini:

30.3.5 propterea negligimur, et pro veritate certantes non multum valemus, sed ridiculi gentilibus, Iudaeis, et haereticis efficimur:

30.3.6 quod si vt in his, aliis quoque rebus, negligentia vteremini: nec sic quidem vobis esset ignoscendum. Sed in secularibus negociis vnusquisque ense acutior est, et summa diligentia artes exercet, et rempublicam gerit:

30.3.7 in necessariis autem et spiritalibus quanta vis desidia torpemus, superuacuis tanquam necessariis vtentes, et necessaria vix in superuacuorum loco habentes. An nescitis non superioris tantum aetatis hominum gratia scripturas editas, sed etiam nostri?

30.3.8 Nonne audis Paulum dicentem: Haec ad nostram doctrinam scripta sunt, ad quos fines seculorum deuenerunt, vt per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus?

30.3.9 Et licet me frustra loqui non ignorem, non tamen cessabo: ita enim apud deum excusabor, quanuis nemo me audiat.

30.3.10 Qui attente audientibus loquitur, is laboris praemium habet auditorum persuasionem. Cuius autem verba non audiuntur, neque tamen cessat, plurimi faciendus est, cum deo placere adnitatur, et nemine attendente suum impleat officium.

30.3.11 Verum licet maius nobis ex contemptu vestro praemium proueniat, id tamen minus desideramus, modo ad vestram aliquid salutem proficiamus, maximam mercedem probitatem vestram ducentes.

30.3.12 Haec dicimus, non vt molestam et grauem nostram faciamus orationem: sed vt affectum in vos nostrum ostendamus, et quo ob desidiam vestram dolore afficiamur, vos non lateat.

30.3.13 Qua desidia vtinam omnes liberi, magna spiritualium cura suscepta, coelestia bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY