PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.2.4 et nimirum et discipulos habebat qui accipiebant testimonium hiis que dicebantur. Qualiter igitur ait quoniam nullus, pro eo quod pauci hoc dictum est nunc. Quia si nullum dixit, qualiter induxit, qui suscipit eius testimonium signauit quoniam deus uerax est?
CLOSE
Griffolini

30.2.4 Atqui et discipuli et multi alii acceperunt. Quomodo igitur inquit: Nemo accipit? Hoc est pauci, et hoc nunc. Nam si neminem dixisset, qua ratione addidisset: Qui accipit eius testimonium,1530: testimonium? signauit quia deus uerax est?B/F: est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.2.4 Atqui et discipuli et multi alii acceperunt, quo modo igitur, inquit: Nemo accipit? hoc est pauci, et hoc nunc: nam si neminem dixisset, qua ratione addidisset, qui accepit eius testimonium, signauit, quia deus verax est?
CLOSE
Montfaucon

30.2.4 Atqui discipulos habuit, et multi dictis ejus attendebant; cur ergo dicit, Nemo accipit? Hoc est, pauci accipiunt. Nam si neminem dixisset, cur subjunxisset: Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est?