Commentarius

[Homilia XXX]

30.1.1 Qui de sursum venit, super omnes est: qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Grave quiddam est gloriae amor, grave et malis multis refertum: spina est, quae difficile avellitur, fera, quae mansuefieri nequit, multis capitibus instructa, in eos ipsos qui se nutriunt armata.

30.1.2 Sicut enim vermis ligna a quibus gignitur corrodit, et rubigo ferrum ex quo nascitur consumit, et lanam tineae; ita inanis gloria altricem suam animam perdit. Ideo multa nobis opus est diligentia, ut vitium hoc tollamus.

30.1.3 Vide ergo quanta decantet Joannes discipulis suis hoc morbo laborantibus, ac vix eos sedare potest. Nam post priora illa his etiam illos demulcet sermonibus: Qui de sursum venit, super omnes est: qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur.

30.1.4 Quia, inquit, testimonium meum ubique circumfertis, et me fide dignissimum praedicatis; illud sciatis oportet, non licere eum qui de caelo venit, fide dignum reddi ab eo qui in terra habitat. Illud autem, supra omnes est, quid significat?

30.1.5 Eum nullo egere, sibi sufficere, et sine comparatione omnium maximum esse. Se vero de terra esse et loqui dicit; non quod ex propria mente loqueretur, sed ut Christus ait: Si terrena dixi vobis, et non creditis.

30.1.6 Baptisma sic appellat; non quod terrenum esset, sed quia illud cum ineffabili generatione sua comparabat; sic et hoc loco se de terra loqui dixit Joannes, suam cum Christi doctrina comparando.

30.1.7 Nihil enim aliud significat illud, de terra loquitur, quam quod sua exigua, humilia et vilia sint, si cum Christi magnitudine comparentur, ac terrenae naturae quasi similia sint. Apud illum enim omnes thesauri sapientiae reconduntur.

30.1.8 Quod autem de humanis ratiociniis non loquatur, hinc palam est: Qui est ex terra, ex terra est. Atqui non erat totus de terra, sed praecipua caelestia erant; animam quippe habebat et spiritus particeps erat, quae non sunt de terra.

30.1.9 Quomodo ergo se de terra esse dicit? Nihil aliud his significatur, quam parvus sum, et nullius precii, utpote qui humi repam et in terra natus sim. Christus autem ad nos de caelo venit.

30.1.10 Cum per haec omnia eorum morbum restinxisset, cum majore fiducia de Christo loquitur. Antea enim superfluum fuisset verba profundere, cum haec in mente auditorum locum invenire non possent.

30.1.11 Postquam autem spinas evulsit, jam confidenter semina jacere incipit his verbis: Qui de caelo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit hoc testificatur, et testimonium ejus nemo accipit.

30.1.12 Magnum quid et sublime de ipso loquutus, rursus ad humiliora pergit: nam illud, quod audivit et vidit, humanius dictum est: neque enim ex visu vel auditu illa quae sciebat acceperat;

30.1.13 sed in natura totum habebat, qui perfectus ex sinu paterno exierat, nec egebat doctore: nam ait, Sicut novit me Pater, ita et ego cognosco Patrem. Quid ergo significat illud, Quod audivit loquitur, et quod vidit, testatur?

30.1.14 Quia per hos sensus nos omnia discimus accurate, et fide digni magistri habemur, circa ea quae vel visu vel auditu percepimus, utpote qui nec fingamus, nec falsa dicamus.

30.1.15 Id adstruere volens Joannes dixit, quae audivit et vidit, ut ostendat nihil in illo mendacii, sed omnia vera esse. Sic et nos saepe curiose perquirimus, Tu ne audisti, tu ne vidisti?

30.1.16 Si id affirmetur, tunc certum testimonium habetur. Sic et ipse cum dicit, Sicut audio judico, et, quae audivi a Patre meo, loquor, et, quae vidimus loquimur, et similia alia loquitur, non ita dicit, ut discamus illum ea accepisse quae dicit;

30.1.17 id enim putare extremae dementiae esset; sed ne quid ex dictis ejus in suspicionem vocaretur ab impudentibus Judaeis. Quia enim nondum eam quam par erat de illo opinionem habebant, frequenter ad Patrem confugit, hincque verbis suis fidem facit.

30.2.1 Et quid miraris si ad Patrem confugiat, cum et ad Prophetas et ad Scripturas saepe recurrat,1862: recurrat? ut quando dicit, Illae sunt quae testimonium perhibent de me?1862: me?

30.2.2 Num ergo prophetis illum minorem esse dicemus, quia inde testimonia mutuatur? Absit. Sed propter auditorum infirmitatem sic sermonem temperat, et ex Patre audita se narrare dicit, non quasi doctore egeat; sed ut illi credant nihil a se falsum dici.

30.2.3 Quod autem dicit Joannes sic intellige: Mihi opus est audire ab illo. Nam de caelo venit, et caelestia nunciat, quae solus ipse clare novit; nam illud, audivit et vidit, hoc significat. Et testimonium ejus nemo accipit.

30.2.4 Atqui discipulos habuit, et multi dictis ejus attendebant; cur ergo dicit, Nemo accipit? Hoc est, pauci accipiunt. Nam si neminem dixisset, cur subjunxisset: Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est?

30.2.5 Hic discipulos suos perstringit, ac si non multum ei credituri essent. Quod enim neque postea ipsi crediderint, palam est ex sequentibus.

30.2.6 Idcirco illos in carcere inclusus, misit ad eum, ut ipsos magis ipsi connecteret. Illi vero tunc etiam vix crediderunt, quod subindicans Christus dixit, Beatus qui non fuerit scandalizatus in me.

30.2.7 Nulla igitur alia de causa dicit, et testimonium ejus nemo accipit, quam ut discipulos suos erudiat, ac si diceret, ne putetis quia pauci credituri sunt, ideo falsa illa esse quae dicuntur.

30.2.8 Nam quae vidit testatur, inquit. Haec porro dicit, ut simul Judaeorum ignaviam perstringat; ut in principio Evangelii ipsos coarguit his verbis: In propria venit, et sui eum non receperunt.

30.2.9 Hoc autem non venientis, sed non recipientium peccatum est. Qui accepit ejus testimonium, obsignavit quia Deus verax est. Hic illos exterret, cum ostendit eum qui Christo non credit, non modo non ipsi, sed neque Patri credere; quamobrem adjicit: Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur.

30.2.10 Quia ergo verba ejus loquitur, et credens illi credit, et incredulus illi non credit. Illud autem, obsignavit, id est, ostendit. Postquam haec dixit et timorem auxit, adjicit: Quia Deus verax est; significans, neminem posse illi non credere, nisi mendacii arguat Deum qui misit ipsum.

30.2.11 Quoniam igitur nihil extra ea quae sunt Patris dicit Christus, sed omnia illius sunt; qui ipsum non audit, mittentem Patrem non audit. Viden’ quomodo ipsos per haec etiam percellat?

30.2.12 Hactenus enim nihil grave putabant esse Christum non audire. Ideo tantum periculum incredulis impendere ostendit; ut discant Christum non audire idipsum esse quod Deum non audire.

30.2.13 Deinde prosequitur imbecillitati mentis eorum se attemperans his verbis: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Rursus, ut dixi, humiliori modo loquitur, sic varians ad faciliorem auditorum captum; non enim poterat aliter metum augere.

30.2.14 Nam si quid de ipso magnum et sublime dixisset, non credidissent; sed id nihili fecissent; ideo ad Patrem totum refert, de Christo interim quasi de homine loquens. Quid vero significat illud: Non ad mensuram dat Deus Spiritum?

30.2.15 Nos omnes, ait, ad mensuram Spiritus operationem accepimus: per Spiritum enim hic operationem intelligit. Haec quippe ea est quae distribuitur: hic vero totam illam sine mensura habet operationem.

30.2.16 Si autem operatio ejus immensa est, multo magis ejus substantia. Viden’ Spiritum etiam immensum esse? Qui ergo totam Spiritus operationem accepit; qui ea quae sunt Dei novit, qui dicit: Quod audivimus loquimur, et quod vidimus testamur, quomodo possit suspectus haberi?

30.2.17 Nihil enim dicit quod non sit Dei, nihil quod non sit Spiritus: atque interim nihil de Deo Verbo loquitur, sed ex Patre et ex Spiritu, doctrinae suae fidem conciliat.

30.2.18 Quod Deus esset noverant, quod Spiritus esset sciebant; etsi non congruentem de illo opinionem haberent: quod autem Filius esset nesciebant.

30.2.19 Ideo semper ad Patrem et ad Spiritum confugit, ut dictis fidem conciliet. Nam si quis hac sublata causa, sermonem per se consideret, longe abest a dignitate Christi.

30.2.20 Non enim ideo fide dignus ipsis erat, quod Spiritus operationem haberet: quippe qui non egeat auxilio illius; sed sibi ipse sufficiat. Interim vero secundum simpliciorum opinionem loquitur, ut ab humilioribus paulatim illos erigat.

30.2.21 Haec autem dico ut ne obiter Scripturae dicta praetercurramus, sed et dicentis scopum, et auditorum imbecillitatem aliaque multa exploranda esse discamus.

30.2.22 Doctores enim non omnia ut vellent ipsi proferunt; sed multa1862: pleraque ad auditorum captum infirmitatemque temperant. Ideo Paulus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: lac vobis potum dedi, non cibum.

30.2.23 Volebam, inquit, vobis ut spiritualibus loqui, nec potui, quare? Non quod ille posset; sed quia illi non poterant sic audire.

30.2.24 Sic et Joannes volebat magna quaedam docere discipulos, sed id illi nondum capere poterant. Ideo in humilioribus maxime versatur.

30.3.1 Diligenter igitur omnia sunt exploranda. Nam Scripturae dicta spiritualia arma sunt. Verum si ea adaptare et discipulos probe armare nesciamus, ipsa quidem suam vim habent; sed armatis inutilia sunt.

30.3.2 Supponamus esse firmum thoracem, galeam, clypeum et hastam: deinde arma illa quis accipiat, et thoracem pedibus; galeam non capiti, sed oculis; clypeum non pectori, sed pedibus adaptet: an poterit his armis juvari? annon potius iis laedetur?

30.3.3 Illud certe liquidum est. Hoc vero non ex armorum imbecillitate, sed ex imperitia utentis provenit. Ita et in Scripturis. Si illarum ordinem confundamus, illae semper sua erunt vi instructae: nos vero nihil juvabunt.

30.3.4 Haec vobis publice et privatim repetens, nihil proficio: nam saecularibus vos semper rebus addictos conspicio, dum spiritualia nihil penditis.

30.3.5 Ideo et vitam negligimus, et cum pro veritate certamus, non magna vi instructi sumus; sed ridiculi evadimus, tum apud Gentiles, tum apud Judaeos et apud haereticos.

30.3.6 Quod si in aliis quoque rebus pari negligentia uteremini, ne sic quidem vobis esset ignoscendum. Verum in saecularibus negotiis quisque vestrum est gladio acutior, tam qui artes exercent, quam qui res civiles tractant.

30.3.7 In necessariis vero et spiritualibus, ignavi prorsus sumus, levia rebus seriis praeferentes. Quae autem caeteris omnibus anteferenda erant, haec ne levia quidem censere dignamur. An nescitis haec non priscis tantum hominibus scripta esse, sed etiam nobis?

30.3.8 Non audis Paulum dicentem: Haec ad nostram doctrinam scripta sunt, ad quos fines saeculorum devenerunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus?1862: habeamus:

30.3.9 Scio equidem me frustra loqui, sed finem dicendi non faciam. Haec enim faciendo apud Deum excusatus ero, etiamsi nullus audiat.

30.3.10 Certe qui attentis loquitur, consolationem ex auditorum obsequentia accipit: qui autem saepe concionans non auditur, nec tamen concionari cessat, majori praemio dignus erit, quia secundum Dei placitum auscultante nemine officium implet suum.

30.3.11 Attamen licet nobis major merces ob socordiam vestram paretur; malumus hanc minui, et salutis vestrae spem esse majorem: profectum enim vestrum mercedis loco habemus.

30.3.12 Et haec nunc dicimus, non ut molesti et onerosi vobis simus, sed ut dolorem nostrum de segnitie vestra conceptum exhibeamus:

30.3.13 qua utinam nos omnes liberati, spiritualium rerum studio haereamus, et caelestia bona consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY