PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.2.13 Deinde exsequitur hunc sermonem, ad humile mentis eorum descendens et dicens. Non enim ex mensura, dat deus spiritum. Rursus quod dixi ad humilius ducit sermonem uarians eum et facile susceptibile faciens hiis qui tunc audiebant. Non enim erat aliter eleuare et augere timorem.
CLOSE
Griffolini

30.2.13 Hac deinde ratione imbecillitatis eorum magnitudinem exponit. Non inquit ad mensuram dat deus spiritum. Et ut dixi: rursus ad humiliorem descendit semonem: eumque et uarium et intellectu facilem auditoribus reddit. Neque enim aliter incutere et augere metum poterat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.2.13 Hac deinde ratione imbecillitatis eorum magnitudinem exponit. Non, inquit, ad mensuram dat deus spiritum. Et vt dixi, rursus ad humiliorem descendit sermonem, eumque et varium, et intellectu facilem auditoribus reddit. Neque enim aliter incutere, et augere metum poterat.
CLOSE
Montfaucon

30.2.13 Deinde prosequitur imbecillitati mentis eorum se attemperans his verbis: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Rursus, ut dixi, humiliori modo loquitur, sic varians ad faciliorem auditorum captum; non enim poterat aliter metum augere.