PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.2.16 Si autem actio eius immensurabilis, multo magis et substantia? Vides et spiritum infinitum? Qui igitur omnem spiritus suscepit actionem, qui que dei sciuit qui dicit quod audiuimus loquimur et quod uidimus testamur. Qualiter utique erit dignus suspectus haberi?
CLOSE
Griffolini

30.2.16 Quod si operationem eius metiri nemo potest, longe minus substantiam. Vides ne spiritum infinitum?B: infinitum. Sed quis nam omnem spiritus accoepit operationem? Qui dei opera nouit, qui dicit: Quod audiuimus, loquimur, et quod uidimus, testamur. Quid igitur iure dubitandum est?
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.2.16 quod si operationem eius metiri nemo potest, longe minus substantiam: videsne spiritum infinitum? Sed quisnam omnem spiritus accepit operationem? Qui dei opera nouit, qui dicit: Quod audiuimus, loquimur: et quod vidimus, testamur. Quid igitur iure dubitandum est?
CLOSE
Montfaucon

30.2.16 Si autem operatio ejus immensa est, multo magis ejus substantia. Viden’ Spiritum etiam immensum esse? Qui ergo totam Spiritus operationem accepit; qui ea quae sunt Dei novit, qui dicit: Quod audivimus loquimur, et quod vidimus testamur, quomodo possit suspectus haberi?