PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.1.8 Quoniam autem non de cogitationibus humanis dicit, inde manifestum est. Qui ex terra est, ait, ex terra est et nimirum non ex terra erant ei omnia, sed principaliora. Etenim animam habebat et spiritu participabat, non ex terra.
CLOSE
Griffolini

30.1.8 Quod autem de humanis rationibus non loquatur, inde constat: Qui de terra est, inquit, de terra loquitur. Atqui non totus erat ex terra, sed propriora1530: pro parte. Nam et animam habebat, et spiritus particeps erat, quae minime de terra sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.1.8 Quod autem de humanis rationibus non loquatur, inde constat: Qui de terra est, inquit, de terra loquitur. Atqui non totus erat ex terra, sed pro parte: nam et animam habebat, et spiritus particeps erat, quae minime de terra sunt.
CLOSE
Montfaucon

30.1.8 Quod autem de humanis ratiociniis non loquatur, hinc palam est: Qui est ex terra, ex terra est. Atqui non erat totus de terra, sed praecipua caelestia erant; animam quippe habebat et spiritus particeps erat, quae non sunt de terra.