PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.3.7 In necessariis autem et spiritualibus omnibus sumus pigriores, hiis quidem qui extra opus ut operibus utentes. Que uero omnibus operibus necessariora poni oportet, hec neque ut ea que preter opus esse extimantes. Aut nescitis quoniam non propter primos homines solum scripta sunt ea que scripta sunt, sed et propter nos.
CLOSE
Griffolini

30.3.7 In necessariis autem et spiritalibus quanta uis desidia torpemus, superuacuis tanquam necessariis utentes, et necessaria arbitrantes utentesF: om.. An nescitis non superioris tantum aetatis hominum gratia scripturas editas, sed nostri?
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.3.7 in necessariis autem et spiritalibus quanta vis desidia torpemus, superuacuis tanquam necessariis vtentes, et necessaria vix in superuacuorum loco habentes. An nescitis non superioris tantum aetatis hominum gratia scripturas editas, sed etiam nostri?
CLOSE
Montfaucon

30.3.7 In necessariis vero et spiritualibus, ignavi prorsus sumus, levia rebus seriis praeferentes. Quae autem caeteris omnibus anteferenda erant, haec ne levia quidem censere dignamur. An nescitis haec non priscis tantum hominibus scripta esse, sed etiam nobis?