PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.1.7 Nichil enim aliud ostendit, hoc id est ex terra loqui, quam quoniam parua et humilia et uilia sunt hiis que illius sunt comparata, que in ea sunt, et talia sunt qualia decens terrestrem suscipere naturam. Apud eum enim omnes thesauri sapientie et scientie sunt absconditi.
CLOSE
Griffolini

30.1.7 Nihil enim aliud de terra loqui significat, quam paruas et humiles facultates suas, et quales credibile est terrenam accipere naturam, si cum dei magnitudine conferantur. Siquidem apud deum omnes sapientiae thesauri reconduntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.1.7 Nihil enim aliud, de terra loqui significat, quam paruas et humiles facultates suas, et quales credibile est, terrenam accipere naturam, si cum dei magnitudine conferantur. Siquidem apud illum1603: illium omnes sapientiae thesauri reconduntur.
CLOSE
Montfaucon

30.1.7 Nihil enim aliud significat illud, de terra loquitur, quam quod sua exigua, humilia et vilia sint, si cum Christi magnitudine comparentur, ac terrenae naturae quasi similia sint. Apud illum enim omnes thesauri sapientiae reconduntur.