30.1.6 Non quia terrestre erat, sed quia ad ineffabilem eius generationem comparabat quod dicebatur. Ita et hic ex terra loqui, seipsum Iohannes dicit ad Christi doctrinam comparans.
30.1.6 Baptisma terrena appellauit, non quod terrenum sit, nisi ineffabilis generationis ipsius comparatione. Ita nunc de terra loqui se dicit sua diuinae doctrinae comparata.
30.1.6 Baptisma, terrena appellauit, non quod terrenum sit, nisi ineffabilis generationis ipsius comparatione: ita nunc de terra loqui se dicit, sua diuinae doctrinae comparata.
30.1.6 Baptisma sic appellat; non quod terrenum esset, sed quia illud cum ineffabili generatione sua comparabat; sic et hoc loco se de terra loqui dixit Joannes, suam cum Christi doctrina comparando.