PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.1.4 Quia enim ait meum superius et inferius reuoluitis testimonium, et hoc me fide digniore esse artis. Illud uero neccese scire quod non est eum qui ex celis uenit, dignum fide ab eo qui terram habitat fieri, hoc autem id est super omnes? Quid uult significare?
CLOSE
Griffolini

30.1.4 Cum meum, inquit, ubique extollatis testimonium, et dignissimum fide esse dicatis: illud uos scire necessarium est, non licere, ut is qui e caelo uenit, a terreno homine fidem accipiat. Quid autem illa particula, Super omnes est, significat?B/1470/1486: significat: et quid nobis1486/1530: uobis per eam ostenditur?B: ostenditur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.1.4 Cum meum, inquit, vbique extollatis testimonium, et dignissimum fide esse dicatis: illud vos scire necessarium est, non licere vt is qui e coelo venit, a terreno homine fidem accipiat. Quid autem illa particula, Super omnes est, significat? et quid nobis per eam ostenditur?
CLOSE
Montfaucon

30.1.4 Quia, inquit, testimonium meum ubique circumfertis, et me fide dignissimum praedicatis; illud sciatis oportet, non licere eum qui de caelo venit, fide dignum reddi ab eo qui in terra habitat. Illud autem, supra omnes est, quid significat?