PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.2.12 Interim enim nichil magnum extimabant esse non obedire Christo. Propterea tam magnum miraculum pretendit incredulis, ut discant, quoniam ipsi deo non obediunt qui Christo non obediunt.
CLOSE
Griffolini

30.2.12 Primum Christum infideles audire contemnebant, ideo periculi magnitudinem eis proposuit, ut discerent, quod qui Christum non audiunt, neque deum audiunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.2.12 Primum Christum infideles audire contemnebant, ideo periculi magnitudinem eis proposuit, vt discerent, quod qui Christum non audiunt, neque deum audiunt.
CLOSE
Montfaucon

30.2.12 Hactenus enim nihil grave putabant esse Christum non audire. Ideo tantum periculum incredulis impendere ostendit; ut discant Christum non audire idipsum esse quod Deum non audire.