PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.2.8 Que enim uidit testatur ait. Hoc autem dicit simul et Iudaicam ostendens insensibilitatem. Quemadmodum et euangelium incipiens increpauit eos ita dicens quoniam in propria uenit, et proprii eum non receperunt.
CLOSE
Griffolini

30.2.8 Quae enim uidit, loquitur, simul et Iudaicam tangit insaniam atque dementiam. Quod et Euangelista in principio his uerbis coarguit: In propria uenit et sui eum non receperunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.2.8 Quae enim vidit, loquitur: simul et Iudaicam tangit insaniam, atque dementiam. Quod et euangelista in principio his verbis coarguit: In propria venit, et sui eum non receperunt1603: receperens:
CLOSE
Montfaucon

30.2.8 Nam quae vidit testatur, inquit. Haec porro dicit, ut simul Judaeorum ignaviam perstringat; ut in principio Evangelii ipsos coarguit his verbis: In propria venit, et sui eum non receperunt.