PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.1.5 Hoc ostendit enim per hec, quoniam nullo indiget, sed sufficiens est ipse sibi ipsi, et quoniam omnibus maior incomparabiliter. Eum autem qui ex terra est et loquitur, seipsum dicit. Non quoniam ex propria mente loquebatur, sed sicut Christus dixit: Si terrena dixi uobis, et non creditis, baptisma sic uocans.
CLOSE
Griffolini

30.1.5 Quod nullius indiget, sed ipse sibi satis est et omnium maximus. SeF: Sed ex terraB: terrena, et de terra loquentem, dicit. Non ex sua, sed1470/1486/1530: sed ex Christi sententia: Si terrena, inquit, dixi uobis, et non creditis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.1.5 Quod nullius indiget, sed ipse sibi satis est, et omnium maximus: se autem ex terra et de terra loquentem dicit, non quod ex sua et propria sententia loqueretur, sed quemadmodum Christus dixit, Si terrena dixi vobis, et non creditis,
CLOSE
Montfaucon

30.1.5 Eum nullo egere, sibi sufficere, et sine comparatione omnium maximum esse. Se vero de terra esse et loqui dicit; non quod ex propria mente loqueretur, sed ut Christus ait: Si terrena dixi vobis, et non creditis.