30.2.7 Propter nichil aliud igitur dixit, et testimonium eius nullus accipit, quam discipulos muniens suos et quasi excusans. Ne quia pauci interim credituri erant. Propterea falsa extimetis esse que dicuntur.
30.2.7 Et propterea nunc dicebat Ioannes: Et testimonium eius nemo accipit, discipulos suos erudiens, et tantum non dicens, quod pauci essent ei credituri, et iccirco uerbis eius non creditis.
30.2.7 et propterea nunc dicebat Ioannes, Et testimonium eius nemo accipit: discipulos suos erudiens, et tantum non dicens quod pauci essent ei credituri, et idcirco verbis eius non creditis.
30.2.7 Nulla igitur alia de causa dicit, et testimonium ejus nemo accipit, quam ut discipulos suos erudiat, ac si diceret, ne putetis quia pauci credituri sunt, ideo falsa illa esse quae dicuntur.