PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.2.14 Nam siquidem aliquod de eo dixisset magnum et excelsum, nequaquam credidissent sed et utique contempsissent. Propterea ad patrem reducit omne. Rursus ut de homine de Christo interim loquens: Quid est quod ait. Non ex mensura dat spiritum deus?
CLOSE
Griffolini

30.2.14 Nam si de eo magnum et eximium dixisset, non utique credidissent, sed contempsissent potius. Iccirco ad patrem omnia refert, rursum tanquam de homine Christo disputans. Quid autem inquit: Non ad mensuram dat deus spiritum?
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.2.14 Nam si de eo magnum quid et eximium dixisset, non vtique credidissent, sed contempsissent potius: idcirco ad patrem omnia refert. Rursum tanquam de homine Christo disputans: quid autem inquit? Non ad mensuram dat deus spiritum.
CLOSE
Montfaucon

30.2.14 Nam si quid de ipso magnum et sublime dixisset, non credidissent; sed id nihili fecissent; ideo ad Patrem totum refert, de Christo interim quasi de homine loquens. Quid vero significat illud: Non ad mensuram dat Deus Spiritum?