PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.1.11 Quia uero spinas euulsit, incipit de reliquo cum otio submittere semina, dicens: Qui ex celo uenit, super omnes est, et quod uidit et audiuit hoc testatur, et testimonium eius nullus accipit.
CLOSE
Griffolini

30.1.11 Cum autem spinas inciderit, merito iacit semina, inquiens: Qui de sursum uenit, super omnes est, et quod audiuit, loquitur, et quod uidit, testatur, et testimonium eius nemo accipit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.1.11 cum autem spinas inciderit, merito iacit semina, inquiens: Qui desursum venit, super omnes est: et quod audiuit, loquitur: et quod vidit, testatur, et testimonium eius nemo accipit.
CLOSE
Montfaucon

30.1.11 Postquam autem spinas evulsit, jam confidenter semina jacere incipit his verbis: Qui de caelo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit hoc testificatur, et testimonium ejus nemo accipit.