PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.1.3 Vide denique quot rationibus, et hic incantat discipulos suos Iohannes hanc patientes, et uix eos mitigat. Post illa enim que antea dixit, et aliis eos arguit sermonibus. Quibus utique hiis. Qui desuper uenit, super omnes est, dicens. Qui ex terra est, ex terra est et ex terra loquitur.
CLOSE
Griffolini

30.1.3 Consydera quid in hoc loco1470/1486/1530: hoc in loco discipulis suis hoc morbo affectis dicat Ioannes, et uix eos placat. Ad superiora etiam hocB: hoc etiam addit: Qui de sursum uenit, super omnes est. Qui est de terra, de1530: om. terra est, et de terra loquitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.1.3 Considera quid hoc in loco discipulis suis hoc morbo affectis dicat Ioannes, et vix eos placat. Ad superiora etiam hoc addit. Qui desursum venit, super omnes est: qui est de terra, terra est, et de terra loquitur.
CLOSE
Montfaucon

30.1.3 Vide ergo quanta decantet Joannes discipulis suis hoc morbo laborantibus, ac vix eos sedare potest. Nam post priora illa his etiam illos demulcet sermonibus: Qui de sursum venit, super omnes est: qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur.