PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.2.3 Quod autem dicit Iohannes, tale est. Ego indigeo audire ea que ab illo. Desuper enim uenit ea que illic annuncians quod solus ipse nouit manifeste. Hoc enim id est uidit et audiuit, hoc ostendens est, et testimonium eius nullus accipit;
CLOSE
Griffolini

30.2.3 Verba autem Ioannis hoc significant. Mihi opus est audire ab illo. Desursum enim uenit qui haecF: om. nuntiat, quae ipse solus manifeste nouit. Ea nanque uerba, uidit et audiuit1530: uidelicet, Audiuit et uidit, hanc significant certitudinem: Et testimonium eius nemo accipit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.2.3 Verba autem Ioannis hoc significant, mihi opus est audire ab illo: desursum enim venit, qui haec nunciat, quae ipse solus manifeste nouit. Ea nanque verba, videlicet, Audiuit et vidit: hanc significant certitudinem. Et testimonium eius nemo accipit.
CLOSE
Montfaucon

30.2.3 Quod autem dicit Joannes sic intellige: Mihi opus est audire ab illo. Nam de caelo venit, et caelestia nunciat, quae solus ipse clare novit; nam illud, audivit et vidit, hoc significat. Et testimonium ejus nemo accipit.