PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.2.15 Vult ostendere quoniam omnes quidam nos mensura spiritus actionem suscipimus. Spiritum enim hic, actionem dicit. Hec enim est que diuiditur et mensurabilem habet et integram omnem actionem.
CLOSE
Griffolini

30.2.15 Nos omnes, inquit, ad mensuram spiritus operationem accipimus. Nam spiritum hoc in loco operationem dicit. Haec enim est quae diuiditur. Ille sine mensura et integram habet operationem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.2.15 Nos omnes, inquit, ad mensuram spiritus operationem accipimus, nam spiritum hoc in loco operationem dicit: Haec enim est quae diuiditur, ille vero sine mensura et integram habet operationem:
CLOSE
Montfaucon

30.2.15 Nos omnes, ait, ad mensuram Spiritus operationem accepimus: per Spiritum enim hic operationem intelligit. Haec quippe ea est quae distribuitur: hic vero totam illam sine mensura habet operationem.