PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.1.12 Magnum quid et excelsum dicens de eo, rursus ad humilius sermonem ducit. Hoc enim id est quod audiuit et uidit humanius dictum est. Non enim ab accipiendo uidit neque ab audiendo nouit que nouit.
CLOSE
Griffolini

30.1.12 Cum magnum quiddam et sublime de Christo locutus esset, rursus in humiliorem de eo sermonem descendit. Illae nanque particulae, quod audiuit et uidit, magis secundum hominem dictae sunt. Non enim uisu neque auditu norat, quae norat,
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.1.12 Cum magnum quiddam et sublime de Christo locutus esset, rursus in humiliorem de eo sermonem descendit. Illae nanque particulae: Quod audiuit et vidit: magis secundum hominem dictae sunt. Non enim visu, neque auditu norat quae norat,
CLOSE
Montfaucon

30.1.12 Magnum quid et sublime de ipso loquutus, rursus ad humiliora pergit: nam illud, quod audivit et vidit, humanius dictum est: neque enim ex visu vel auditu illa quae sciebat acceperat;