PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

30.3.10 Nam qui attendentibus quidem dicit, habet mittigationem dicendi, suasibilitatem auditorium. Qui autem continue dicit, et non exauditur. Deinde non cessat dicere, ampliori utique erit dignus honore, propter deo placitum et nullo attendente omne quod suum est complens.
CLOSE
Griffolini

30.3.10 Qui attente audientibus loquitur, is laboribusB: laboris praemium habet auditorum persuasionem. Cuius autem uerba non audiuntur, neque tamen cessat, plurimi1470/1486: plurima faciendus est, cum deo placere annitatur, et nemine attendente suum impleat officium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

30.3.10 Qui attente audientibus loquitur, is laboris praemium habet auditorum persuasionem. Cuius autem verba non audiuntur, neque tamen cessat, plurimi faciendus est, cum deo placere adnitatur, et nemine attendente suum impleat officium.
CLOSE
Montfaucon

30.3.10 Certe qui attentis loquitur, consolationem ex auditorum obsequentia accipit: qui autem saepe concionans non auditur, nec tamen concionari cessat, majori praemio dignus erit, quia secundum Dei placitum auscultante nemine officium implet suum.