PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.1.22 Nam Christum utique extimassent quidem amoris sui gratia, hoc multociens loqui et gloriari. Iohannes autem ab hac erutus erat suspicione. Si uero post hec et Christus uehementiori utitur sermone, sed quando magnam de eo opinionem habebant de reliquo.
CLOSE
Griffolini

31.1.22 Christum ambitionis causa ita locutum et iactatum existimassent. Ioannes hac carebat suspitione. Quod si postmodum Christus uehementiori sermone usus est, ea potest ratio afferri, quod iam magnam de ipso Iudaei opinionem concoeperant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.1.22 Christum enim ambitionis causa ita locutum et iactatum existimassent, Ioannes hac carebat suspicione. Quod si postmodum Christus vehementiori sermone vsus est, ea potest ratio afferri, quod iam magnam de ipso Iudaei opinionem conceperant.
CLOSE
Montfaucon

31.1.22 Nam Christum putassent ex ambitione et fastu saepe talia loqui: Joannes vero hac carebat suspicione. Quod si postea Christus vehementiore usus est sermone, id tunc fecit, quando de ipso magnam habebant opinionem.