Homilia XXXI (xxx)

31.1.1 Pater diligit filium et omnia dedit in manu eius. Qui credit in filium, habet uitam aeternam. Qui autem incredulus est filio, non uidebit uitam, sed ira dei manet super eum.

31.1.2 Magna assiduitatis et humilitatis utilitas in omnibus rebus ostenditur. Per eam enim artes meliores reddimus, cum repente omnia a magistris discere nequeamus, per eam paulatim ciuitates condimus, per eam uitam nostram substentamus.

31.1.3 Neque admireris, si tantum in saecularibus rebus1470/1486/1530: om. uirium habeat, quandoquidem et in spiritalibus plurimum possit.

31.1.4 Sic enim ab idolatria liberari Iudaei potuerunt paulatim, et in paruis et humilibus rebus a principio, neque doctrinae, neque uitae gratia eruditi.

31.1.5 Sic post Christi aduentum, cum sublimioris iam doctrinae tempus esset, omnes accesserunt apostoli, nihil primum altum, nihil1470/1486/1530: uel archanum locuti. A paruis Christus multitudini exorsus est.

31.1.6 Ita et in praesentia Ioannes tanquam de homine quodam mirabili loquitur, alta autem et sublimiaB: sublima per umbram interserit. Primum dixit: Non potest homo a semetipso accipere quicquam.

31.1.7 Inde altius quiddam attingens: Qui desursum, inquit, uenit, supra omnes est. Rursus ad humilia descendens post alia multa: Non ad mensuram, inquit, dat deus spiritum. Inde prosequitur: Pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius.

31.1.8 Inde cum supplicii uim intelligeret, neque ita multitudinis animos bonorum promissione, ut suppliciorum formidine moueri, his uerbis sermoni suo finem imponit: Qui credit in filium, habet uitam aeternam. Qui autem incredulus est filio, non uidebit uitam, sed ira dei manet super eum.

31.1.9 Rursus ad patrem supplicii rationem refert. Non enim dixit ira filii, quamuis ipse sit iudex, sed dei, ut maiorem illis metum incuteret. Nunquid ergo satis est ad uitam aeternam in filium credere? Minime.

31.1.10 Non enim omnis, inquit, qui dicit mihi domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Et peccatum in spiritum uel solum satis est1470/1486/1530: est satis, quod in geennam detrudat.

31.1.11 Et quid de parte1530: patre loquor? Nam si in patrem et filium et spiritum sanctum recte credideris, non autem recte uixeris, nulla tibi ad salutem utilitas.

31.1.12 Cum ergo dicit: Ipsa est uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, nolimus hoc nobis ad salutem satis arbitrari.

31.1.13 Opus nanque nobis est, et uitae et morum puritate pollere, et licet hoc in loco dicat: Qui credit in filium, habet uitam aeternam.

31.1.14 Nec bona tantum, sed1470: om. suppliciorum quoque formidinem proponat1530: proponit: quod Qui incredulus est filio, non uidebit uitam, sed ira dei manet super eum.

31.1.15 Non tamen dicimus satis esse solam fidem ad salutem. Quod quae de uita saepe in euangeliis dicuntur, ostendunt.

31.1.16 Cur enim non dixit: Ipsa est uita aeterna sola?1470/1486/1530: sola: neque: Qui credit in filium solum habet uitam aeternam?1470/1486/1530: eternam. sed in utroque uitam esse significauit.1470/1486/1530: significauit?

31.1.17 Nam nisi mores sequantur, sequetur supplicium. Et non dixit in eo, sed super eum, hoc est, nunquam ab eo discedet.

31.1.18 Siquidem ne temporalem fore mortem putares, cum dicit: Non uidebit uitam, id uerbum posuit, ut eius demonstraret perpetuitatem.

31.1.19 Quod fecit, ut per haec uerba eos ad Christum traheret. Quamobrem non priuata, sed communi ad eos admonitione usus est, ut facilius alliceret.

31.1.20 Non enim inquit, si credetis, et non credetis, sed in communi loquitur, ne qua posset exoriri suspitio, et uehementius quam Christus.

31.1.21 Siquidem Christus: Qui non credit, iam iudicatus est. Hic autem non uidebit uitam, sed ira dei manet super eum, et merito sane. Neque enim idem est aliquem de se ipso loqui et de altero.

31.1.22 Christum ambitionis causa ita locutum et iactatum existimassent. Ioannes hac carebat suspitione. Quod si postmodum Christus uehementiori sermone usus est, ea potest ratio afferri, quod iam magnam de ipso Iudaei opinionem concoeperant.

31.1.23 Vt ergo cognouit Iesus, inquit, quia audierunt pharissaei, quia Iesus plures discipulos facit, et baptizat quam Ioannes, quanquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius, reliquit Iudaeam, et abiit iterum in Galilaeam.

31.1.24 Ipse quidem non baptizauit, sed nuntii cum uellent auditores in eius odium excitare, ita ferebant. Sed qua nam gratia discessit? Non formidinis, sed ut eorum leniret inuidiam.

31.1.25 Poterat nanque et insultantes cohibere, sed noluit hoc frequenter facere, ne de eius incarnatione diffiderent, et si saepius impulsus fugisset, id etiam suspitiosum multitudini fuisset.

31.1.26 Propterea multa more hominis operatus est. Quemadmodum enim credi uoluit deum esse, ita et carnem suscepisse.

31.1.27 Hanc ob rem Petrum corripuit1486/1530: corripit, dicentem: Absit a te, domine. Non erit tibi hoc. Tantae hoc sibi curae fuit.

31.2.1 Nam in ecclesiastica doctrina non parua haec portio est, et salutis nostrae principium, cuius gratia omnia et facta et perfecta sunt.

31.2.2 Sic mors sublata est, et peccatum et maledictum abolitum, et plurima uitae nostrae collata sunt bona. Ideo maxime suamB: om. uoluit incarnationem credi, quae nobis principium et fons est innumerabilium bonorum.

31.2.3 Hinc non humanitatem, sed diuinitatem potius latere permisit. Recedens ergo ad eos rursum se contulit, unde prius uenerat.

31.2.4 Neque ab re in Galilaeam concessit, sed ut magna apud Samaritanos operaretur, ea quae deum deceretB: diceret sapientia, et ut nullam Iudaeis ne impudentem quidem excusationem relinqueret.

31.2.5 Quod Euangelista his uerbis significauit: Oportebat autem eum transire per Samariam, ut ostenderet praeter itineris rationem hoc fecisse, cuius exemplum et apostoli secuti sunt.

31.2.6 Quemadmodum enim illi Iudaeorum persecutionibus tunc temporis agitati, ad gentes profecti sunt, ita et Christus, cum ab illis fugaretur, ad has uenit, ut et in muliere fecit Chananaea.

31.2.7 Haec autem facta sunt, ut omnem Iudaeis auferret excusationem, ne dicerent se relictis, Christum ad incircuncisos profectum.

31.2.8 Iccirco excusantes se discipuli dicebant: Vobis oportebat primum loqui uerbum dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos uos iudicatis aeternae uitae, ecce conuertimus1530: conuertimur ad gentes.

31.2.9 Et ipse iterum: Non ueni nisi ad oues, quae perierunt1470/1486/1530: perierant domus Israel. Et iterum: Non est bonum accipere panem filiorum et dare canibus.

31.2.10 Cum autem eum Iudaei expulerunt, portam gentibus aperuerunt1470: apparuerunt. Neque etiam sic in Samariam principaliter profectus est Christus, sed per eam iter fecit.

31.2.11 Praeteriens ergo uenit in ciuitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. Erat autem illic fons Iacob. Qua nam gratia tanta hunc locum diligentia narrat Euangelista?

31.2.12 Ne postmodum audiendo mulierem dicentem: Iacob pater noster dedit nobis hunc puteum, mireris. Etenim is locus erat, ubi pro Dina Leui et Symeon indignati grauem illam caedem patrati sunt.

31.2.13 Et quoniam ad hoc uentum est, non ab re fuerit subtexere, unde Samaritani originem habuerintB: habuerunt. Locus is omnis Samaria appellatur. Vnde igitur appellati sunt?

31.2.14 Somor1486: Samormons a conditore dictus est, ut testatur Hesaias, et caput Somororum1486: samororum Ephraim, habitatores autem non SamaritaniB/1470: Samaritati, sed Israhelitae appellabantur.

31.2.15 Procedente tempore deum offenderunt, et regnante Phacee surgens Thelgamasar1486/1530: Thelgamasa, et multas ciuitates occupauit, et Ele subdidit, quo interempto Oseae regnum tradidit.

31.2.16 In hunc insurgens Salmanasar alias coepit ciuitates, et tributarias fecit. Huic Osee primum paruit, inde defectione facta, Aethiopibus confederatus est.

31.2.17 Quod cum Assyrius rex intelligeret, gentem illam obsessam coepit, neque amplius illic habitare permisit, ueritus ne iterum deficerent.

31.2.18 Sed Babylonem et in Medos translatis, collectitiam hinc inde multitudinem in Samariam habitatum misit, ut in posterum firmum sibi imperium familiaribus incolis confirmaret.

31.2.19 His peractis uolens deus potestatem suam ostendere, quodque non imbecillitatis, sed peccatorum gratia Iudaeos Assyriis tradiderit, leones in barbaros emisit, qui uniuersam gentem perderent.

31.2.20 His regi nuntiatis, misit sacerdotem quendam qui populo dei leges exponeret1470/1486/1530: exponeret leges dei. Non tamen omnino, sed ex parte impietatem exuerunt.

31.2.21 Procedente adhuc tempore idolorum cultu abiecto, dei cultum complexi sunt. Cum ita se res haberent, reuersi Iudaei, iis1530: his utpote alienigenis et hostibus emulabantur, et a monte Samaritanos nuncuparunt,

31.2.22 nec parua hinc inter eos contentio. Neque enim omnes scripturas recipiebant, sed Moysi duntaxat, prophetas paruipendebantB: peuipendebant.

31.2.23 Nitebantur tamen in Iudaicam se inserereB: inferre nobilitatem ad Abraam et progenitorem1486/1530: progenitorum et genus suum referentes, utpote qui Chaldaeus fuisset, et Iacob patrem appellabant, utpote Abraae nepotem.

31.2.24 Iudaei autem cum coeteris et hos abominabantur. Vnde Christo exprobrabant, dicentes: Samaritanus es tu et daemonium habes.

31.2.25 Et cum descendisset ab Hierusalem in1530 om. Hiericho, hac gratia Christus Samaritanum uilem contemptumque, et abominabilem apud eos in se misericordiam operantem.

31.2.26 Et in decem leprosis unum alienigenam, propter hocB: hos Samaritanum dicit, et ipsis discipulis ita mandauit: In uiam gentium ne abieritis, et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis.

31.3.1 Neque historiae duntaxat gratia praedii Iacob meminit Euangelista, sed ut Iudaeos iam diu repulsos ostenderet. Siquidem progenitorum temporibus pro ipsis ea loca Samaritani occuparant.

31.3.2 Quae enim eorum maiores, cum sua non essent, coeperant, ea hi ob desidiam suam et iniquitatem iam pridem possessa amiserant1470/1486/1530: amiserunt. Ita1470/1486/1530: Ita et nihil maiorum uirtus confert, si nepotes degenerant.

31.3.3 Barbari enim cum primum leones experti sunt, ad Iudaicum euestigio cultum redierunt. Hi tot affecti suppliciis, mores suos minime emendarunt.

31.3.4 Huc itaque Christus uenit, mollem et lasciuam uitam expellens, laboriosam autem et difficilem nos erudiens. Non enim iumentis usus est, sed adeo intente uadit, ut ex itinere fatigetur.

31.3.5 Hoc semper admonet, ut sibi ipsi quisque seruiat, neque quaerat superflua, neque multis indigeat. Adeo enim omni nos superfluitate alienos uoluit, ut multis necessariorum se fraudaret.

31.3.6 Iccirco dicebat: Vulpes foueas habent, et uolucres caeli nidos. Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet. Propterea in montibus plurimum1470/1486/1530: plurimum in montibus uersatus est, et in desertis non perdius tantum sed pernox.

31.3.7 Hoc Dauid annuncians inquit: De torrente in uia bibit, ut eius tolerantiam demonstraret.

31.3.8 Idem hoc in loco significat Euangelista: Fatigatus enim ex itinere sedebat sic super fontem. Hora autem erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. Discipuli enim eius abierant in ciuitatem, ut cibos emerent.

31.3.9 Hinc itineris studium, et cibi contemptum intelligimus, cum tanquam re superuacanea utatur. Ita discipuli res suas dispensare didicerant.

31.3.10 Non enim parabant uiaticum, quod et alius ostendit Euangelista, cum de fermento Pharisaeorum loquentem dicit, quod putabant panes non ferre.

31.3.11 Et esurientes inducit spicas decerptas manducare, et ad ficum ob famem uenisse. Haec nihil1470/1486/1530: nil aliud quam uentris contemptum et eius seruitium paruipendere nos admonent.

31.3.12 Consydera, quaeso, hoc in loco nihil ferentes discipulos, neque a principio dieiB: dici ullam uictus curam habentes, sed quo tempore omnes prandent, cibos emptum proficiscuntur.

31.3.13 Non ut nos, qui cum primum mane exurgimus, ante omnia coquos aduocamus, et de parandis epulis et mensa diligenter uerba facimus.

31.3.14 Inde aliis operam1486/1530: opera damus, saecularia diuinis praeponentes, et quae superflua habenda essent, tanquam necessaria exequimur.

31.3.15 Ideo omnia praepostere aguntur. Contra autem spiritalium primum rationem, et quidem maximam habere, quibus perfectis haec alia deinceps attingere oporteret.

31.3.16 Neque laboris studiosus tantum, sed humilitatis, non fatigatusB: fatigatas duntaxat ex itinere sedisse, sed relictus solus dimissis discipulis, hic Iesus ostenditur.

31.3.17 Atqui poterat uel non omnes dimittere, uel alios sibi ministros comparare. Noluit tamen1470/1486/1530: om.. Etenim discipulos quoque his moribus assuefecerat.

31.3.18 Et quid mirum dixerit fortasse quispiam, si humiles erant piscatores et tentoriorum opifices?B/F: opifices. Erant sane.

31.3.19 Verum repente ad ipsum caelum euolarunt, et cunctis regibus clariores euaserunt, digni habiti, qui uniuersi orbis domini familiaritate fruerentur, et eum ubique admirabilem sectarentur.

31.3.20 Illud praeterea non ignoratis, quod quanto quis humiliori gradu ad dignitates assumitur, facilius in superbiae insaniam effertur, utpote qui expers sit repentini et insperati honoris.

31.3.21 In hac eos humilitate Christus continuit, ut et1470/1486/1530: et ut ab omnibus se abstinerent, neque ministris indigerent. Ipse autem fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem.

31.3.22 Vides laboris, caloris, et discipulos expectandi gratia sedisse Iesum? Norat enim quid apud Samaritanos esset euenturum.

31.3.23 Non tamen propter hoc principaliter uenit. Neque etsi1470/1486/1530: si propterea non uenisset, erat adueniens muliercula repellenda, quae summam erat attentionem praestatura.

31.3.24 Iudaei enim ad se uenientem expulerunt. Gentiles alio proficiscentem ad se trahunt. Illi inuidebant, hi credunt. Illi indignabantur, hi admirantur et1486/1530: om. adorant.

31.3.25 Quid igitur erat tot hominum salus contemnenda?1470/1486: contempnenda: tam promptus animus1486/1530: promptis animis relinquendus? Indignum sane diuina fuisset benignitate. Quare cum debita sapientia cuncta ab eo disponantur,

31.3.26 sedendo corpus reficiebat iuxta fontem. Erat dies medius, quod Euangelista his uerbis significauit: Hora erat quasi sexta, et sedebat sic.

31.3.27 Quid autem per hoc uerbum sic intelligitur?B/F: intelligitur. Non in sella, non in loco honoratiori, sed in terra, ut contigit: Venit mulier ex Samaria haurire aquam.

31.4.1 Ecce mulierem propter aliud egressam ciuitatem, ut impudentibus Iudaeorum obiectionibus silentium imponatur, et ne quis dicat eum suum ipsius praecoeptum transgredi, cum mandet ne in Samaritanorum ciuitatem ingrediantur, ipse eos alloquatur.

31.4.2 Quod autem dicit non dum uenisse discipulos, ea id gratia meminit Euangelista, ut multas sermonis Iesu ad mulierem occasiones afferret. Quid ergo mulier?B/F: mulier:

31.4.3 Cum a Iesu aquam peteretur, dicente: Da mihi bibere, Quomodo tu, inquit, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quaeB: quem sum mulier Samaritana?B: Samaritana. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.

31.4.4 Vnde eum Iudaeum esse cognouit? Ex habitu fortasse et sermone. Tu autem mulieris ingenium consydera.

31.4.5 Nam si cauendum erat, Iesum quam illam cauere potius decebat. Non enim dixit: Non coutuntur Samaritani Iudaeis, sed Iudaei Samaritanis.

31.4.6 Abstinet tamen mulier a consuetudine, ne peccet, cum alterum sua causa peccaturum arbitraretur. Neque tacuit, sed sententia sua, quod esset praeter legem, corrigit.

31.4.7 Sed illud posset quispiam dubitare, qua nam gratia ab ea bibere petierit, cum lex non permitteret. Siquis diceret Iesum praeuidisse non daturam, ideo minus petere oportuit.

31.4.8 Quid igitur dicendum? Quod nihil iam referebat eiusmodi obseruationes praeuaricari. Qui enim alios ad praeuaricationem inducit, ipse longe magis praeuaricatur.

31.4.9 Non enim quod ingreditur, inquit, per os coinquinat animam, sed quod procedit de ore. Non parum autem Iudaeos accusat hic Iesu ad mulierem habitus sermo. Illi enim saepe numero et uerbis et re allecti minime passi sunt persuaderi.

31.4.10 Haec autem breui et nuda rogatione quam primum capitur, ipse Iesus ratione hac et uia non instabat. Si qui accedebant, non prohibebat,

31.4.11 quamuis discipulis dixerat: In ciuitatem Samaritanorum ne intraueritis, ne accedentes offendatis. Id enim quam indignissimum erat eiusB: om. humanitate.

31.4.12 Quare respondet mulieri: Si scires donum dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam uiuam.

31.4.13 Primum dignam, quae audiat, eam indicat, neque contemnendam, deinde quis ipse sitB: est, celat. Nam si hoc scisset, euestigio paruisset, quod de Iudaeis haud dicendum est,

31.4.14 qui cum admonerentur, nihil tamen petebant, nihil discere cupiebant, quod aliquid afferret utilitatis, sed contumelia affectum expellebant.

31.4.15 Mulier autem Samaritana, quam mansuete respondeatB: responderant, quaeso, animaduerte: Domine, nequeB: om. in quo haurias habes, et puteus altus est. Vnde ergo habes aquam uiuam?

31.4.16 Iam omnem ab ea quod uilis esset, et unus ex uulgi hominibus, suspitionem amouit. Neque enim simpliciter hoc in loco dominum, sed honorifice appellat.

31.4.17 Quod ex sequentibus apparet. Non enim irrisit, non exprobrauit, sed primum haesitauit. Quod si non continuo intellexit, minime mirum. Neque enim Nicodemus intellexerat.

31.4.18 Inquit enim: Quomodo possunt haec fieri? Et iterum: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Et iterum: Nunquid potest in uterum1470/1486: utero matris suae1470/1486/1530: om. iterato introire et renasci?

31.4.19 Haec autem mulier longe uerecundius: Domine, inquit, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Vnde ergo habes aquam uiuam?

31.4.20 Aliud Christus dicebat, aliud illa intelligebat, tantum uerba accipiens, neque altum aliquid pertingere poterat.

31.4.21 Atqui petulantius respondere1486: responderi licuisset: Si haberes aquam uiuam, non me peteres. Ipse eam acciperes, sed te iactas.

31.4.22 Verum nihil tale locuta mansuete a principio per omnem sermonem respondit. Primum inquit: Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis?

31.4.23 Neque tanquam ad alienum et inimicum ita locuta est. Absit, ut tecum homine alieni a genteB: genere nostra animi, et infesti quicquam communicem.

31.4.24 Deinde cum magna loquentem audiret, et ea quae inimici maxime carpsissent, non derisit, non cauillata est. Sed nunquid, ait, tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum hunc, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?

31.4.25 Animaduerte quo pacto in Iudaicam se inserit nobilitatem?1470/1486/1530: nobilitatem. Hoc est, ille hac usus est aqua, nec habuit quod nobis maius daret.

31.4.26 Ostendit autem magnum quiddam, et altum ex primo responso intellexisse. Ea nanque particula, Ipse ex eo bibit et filii et pecora, nihil aliud significat, quam potiorem quandam aquam concepisse, eam tamen neque inuenire, neque manifeste cognoscere.

31.4.27 Vt autem apertius dicam: Non potes, inquit, dicere Iacob hunc nobis fontem dedisse, alio autem usum. Nam et ipse et filii et nepotes eius ex hoc biberunt, neque bibissent, si habuissent potiorem.

31.4.28 Tu ergo hoc potiorem alium neque dare poteris, neque habes, nisi te quam Iacob maiorem profitearis. Vnde igitur quam te daturum polliceris aquam, habes?B: habes:

31.4.29 At Iudaei non tanta usi essent modestia, qui eadem de re sermone habito, et eiusdem aquae mentione facta, nihil utilitatis consecuti sunt.

31.4.30 Cum uero Iesus Abraae meminisset, lapidibus eum persecuti sunt. Mulier autem incredibili mansuetudine in medio diei aestu patienter et dicit et audit.

31.4.31 Nec ei quicquam in mentem uenit, quod Iudaeos1470/1486/1530: iudeus dixissetF: dixisse, credibile est ipsum insanire et delirare. Me adB: id fontem expectauit, et uerbis iactabundus nihil praestitit, sed expectat et sedet, dum quod quaerit, inueniat.

31.5.1 Quod si mulier Samaritana tantam adhibet diligentiam, ut aliquid utilitatis consequatur, neque a Christo discedit, quamuis eum adhuc ignoret, quam nos ueniam consequemurB: consequimur, qui eum non ad fontem, non in deserto, non in meridie, neque in solis aestu ardentissimo,

31.5.2 sed subF: om. aurora, sub hoc tecto ad umbram intuemur?1486/1530: intuemur, Non tamen quicquam audire patimur, sed desidemus.1470/1486/1530: desidemus? Illa ita Iesu uerbis attendit, ut alios aduocet.

31.5.3 Iudaei non modo neminem aduocant, sed accedentes prohibent impediuntque dicentes: Videte num ex principibus aliquis credit in eum, aut ex Pharisaeis?1470/1486: pharisaeis sed turba haec quae non nouit legem,1470/1486: legem? maledicti sunt.

31.5.4 Imitemur igitur Samaritanam. Alloquamur Christum. Etenim medius nostrum in praesentia adest. Et per prophetas et discipulos suos nobiscum loquitur.

31.5.5 Audiamus et credamus. Quam diu frustra et inutiliter uiuemus?B: uiuemus. Facere enim quae deo non placent, id demum est frustra et inutiliter uiuere, uel potius perdite.

31.5.6 Cum enim datum nobis tempus in nullam impendimus utilitatem, inutilis impensae ultimum daturi supplicium hinc migrabimus.

31.5.7 Nunquid qui pecunias ad negociationem accoeperit, easque prodegerit, ab eo creditor rationem exiget, qui autem uitae munus perdite consumpserit, impune abierit?B: abierit.

31.5.8 Non propterea deus praesentem nobis uitam praestitit, non animam in hoc corpus infudit, ut hac tantum fruamur uita, sed ut totis uiribus ad futuram contendamus.

31.5.9 Bruta praesenti duntaxat usui sunt. Nos iccirco immortalem habemus animam, ut ad illius uitae praeparationem omnia moliamur.

31.5.10 Equorum1486: Et quorum enim, boum, asinorum, et aliorum huiusmodi pecorum siquis utilitatem roget, nullam praeter in praesentis uitae necessitatibus seruitium usumque inueniemus.

31.5.11 De nobis non ita sentiendum est, sed melius et praeclarius domicilium post huius uitae migrationem expectamus, ad quod ut clari perueniamus, omnia facienda sunt, ut cum angelis iubilemus, et semper regi assistamus.

31.5.12 Propterea immortalem nobis animam, et corpus immortale futurum largitus est1486: es, ut perpetuis cum ipso bonis perfruamur. Quod si terrae inniteris, cum tibi caelestia praeponantur, consydera quanta ignominia afficias eorum exhibitoremB: exhibitore.

31.5.13 Cum contemptis quae tibi offert caelestibus, ea terrenis mutare non dubites. Ideo geennam minatur, utpote contemptus, ut intelligas quantis te bonis priuas.

31.5.14 Sed absit ut illud experiamur supplicium, sed deo placentes aeterna bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY