PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.5.13 Nam ille quidem superiora tibi protendit. Tu autem non multum faciens eorum rationem, terram pro eis diligis; propterea et gehennam minatur quasi contemptus, quantis teipsum priuas bonis.
CLOSE
Griffolini

31.5.13 Cum contemptis quae tibi offert caelestibus, ea terrenis mutare non dubites. Ideo geennam minatur, utpote contemptus, ut intelligas quantis te bonis priuas.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.5.13 cum contemptis quae tibi offert coelestibus, ea terrenis mutare non dubites: ideo gehennam minatur, vtpote contemptus, vt intelligas quantis te bonis priuas1603: priues.
CLOSE
Montfaucon

31.5.13 Ille superna tibi offert: tu vero non magna illius habita ratione, terram anteponis. Ideo gehennam comminatur, utpote contemtus, ut hinc discas quantis te prives bonis.