Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXXI (fol.53rb-56ra)

31.1.1 Pater amat filium, et omnia dedit in manu eius. Qui credit in filium, habet uitam eternam. Qui uero decredit filio, non uidebit uitam sed ira dei manet super eum.

31.1.2 Multum condescensionis luchrum in omnibus ostenditur rebus, ita artes direximus non repente simul a magistris omnia discentes, ita ciuitates condimus quiescibiliter et paulatim eas construentes, ita uitam detinemus nostram.

31.1.3 Et ne mireris si in secularibus res tantum habet robur ubi demum et in spiritualibus multam utique quis inueniet huius sapientie existentem uirtutem.

31.1.4 Ita enim et potuerunt Iudei ab ydolatria erui quiescibiliter et paulatim inducti, et nichil a principio excelsum audientes neque dogmatum neque ciuilitatis gratia.

31.1.5 Ita post Christi aduentum, quando excelsiorum dogmatum tempus erat omnes adducebant apostolic, nichil a primordio excelsum loquentes. Ita et Christus pluribus loquebatur in primis.

31.1.6 Ita Iohannes fecit, hic ut de homine loquens aliquo mirabili et excelsa coobumbrante interponens. Incipiens denique ita dixit: Non potest homo a seipso accipere aliquid nisi fuerit datum desuper.

31.1.7 Deinde excelsum quid copulans et dicens: Qui de celo uenit super omnes est. Rursus ad humilia sermonem ducit dicens alia que multa. Et quoniam non ad mensuram dat deus spiritum, postque rursus inducit: Pater amat filium et omnia dedit in manu eius.

31.1.8 Deinde multam sciens a sermone supplicii fieri utilitatem et non ita benignorum promissione multos adduci, ut terribilium minis hic concludit sermonem de reliquo et ait: Qui credit in filium habet uitam eternam. Qui autem non suadetur a filio, non uidebit uitam sed ira dei manet super eum.

31.1.9 Vides qualiter et hic ad patrem reducit eum qui supplicii sermonem? Non enim dixit ira filii, et nimirum ipse est iudex. Sed patrem eis instituit magis terrere uolens. Non igitur sufficit credere in filium, ait, ad uitam habendum perpetuam? Nequaquam.

31.1.10 Et audi Christum hoc ostendentem et dicentem: Non omnis qui dicit michi domine domine intrabit in regnum celorum. Sed et que in spiritum blasphemia, sufficit sola in gehennam immittere.

31.1.11 Et quid dico de parte dogmatis? Et si enim in patrem quis et in filium recte crediderit quis et spiritum sanctum, uitam autem non habuerunt rectam, nichil ei plus a fide erit.

31.1.12 Quo circa et cum dicat: Hec enim est eterna uita ut cognoscant te solum uerum domini. Ne extimemus sufficere nobis ad salutem quod dicitur.

31.1.13 Opus enim nobis est et uita et ciuilitate certissima. Quia et hec dixit qui credit in filium habet uitam eternam. Et addit: Et qui incredulus est filio non uidebit uitam. Sed isto deinceps posuit uehementius.

31.1.14 Neque enim a benignis solum, sed et a contrariis sermonem subtexit. Et uide qualiter. Induxit enim qui non obedit filio, non uidebit uitam sed ira dei manebit super eum.

31.1.15 Sed tamen neque hinc inquimus sufficere fidem ad salutem solam et demonstrat hoc ea que de uita multis in locis euangeliorum dicta sunt.

31.1.16 Propterea non dixit, hec autem est eterna sola uita. Neque qui credit in filium solum habet uitam eternam, sed non in alterum. Istud indicat quoniam habet uitam hec res.

31.1.17 Si denique ea que sunt ciuilitatis non sequantur, multum sequetur supplicium et non dixit manebit eum, sed super eum ostendens, quoniam nunquam ab eo desistet.

31.1.18 Vt enim non extimet mortem esse temporaneam, hoc uidebit uitam, sed credas quoniam continuum supplicium hec posuit uerbum, ostendens quoniam insidet ei continue.

31.1.19 Fecit autem hoc per hec eos uerba impellens ad Christum. Idcirco neque singulariter ad eos hanc admonitionem sed uniuersalem fecit, ut utique maxime eos inducere posset.

31.1.20 Non enim dixit si credideritis et si non credideritis, sed in communi producit sermonem, ut in suspicabilia fiant que dicuntur, et uehementius quam Christus hoc fecit.

31.1.21 Nam Christus quidem dixit: Quoniam qui non credit, iam iudicatus est, sed ira dei manebit super eum. Et ualde decenter. Non similiter erat ipsum aliquem de seipso dicere, et alium de ipso.

31.1.22 Nam Christum utique extimassent quidem amoris sui gratia, hoc multociens loqui et gloriari. Iohannes autem ab hac erutus erat suspicione. Si uero post hec et Christus uehementiori utitur sermone, sed quando magnam de eo opinionem habebant de reliquo.

31.1.23 Vt igitur cognouit Ihesus quoniam audierant Pharisei quoniam Ihesus plures discipulos facit et baptizabat quam Iohannes quamuis ipse Ihesus non baptizabat sed discipuli eius, secessit a Iudea et uenit in Galileam.

31.1.24 Ipse quidem non baptizabat, sed nuncii uolentes erigere eos qui audiebant in inuidiam, ita annuntiauerunt. Quid utique ait secessit? Non timoris gratia, sed abscidens eorum liuorem et mitigans inuidiam.

31.1.25 Nam potens quidem erat, et superuenientes detinere sed nolebat detinere hoc facere, ut non decrederetur carnis dispensatio. Si enim continue tentus effugisset, hoc utique in suspicionem deuenisset apud multos.

31.1.26 Propterea utique multa humanius dispensabat. Sicut enim uolebat credi quoniam deus erat, ita quoniam deus ens carnem ferebat. Propterea et post resurrectionem ad discipulum dixit: Palpa et uide quoniam carnem et ossa non habet.

31.1.27 Propterea et Petrum increpauit, dicentem: Propitius esto tibi, non erit tibi hoc. Ita uehementer ei hec res studiosa fuit.

31.2.1 Quia et ecclesie dogmata, non parua hec particula tangit. Magis autem eius que pro nobis salutis, capitulum est hoc, et per quod omnia facta sunt et directa.

31.2.2 Ita enim et mors soluta est, et peccatum destructum, et maledictio disparuit, et infinita introierunt in uitam nostram bona. Ideo maxime nolebat credi, dispensationem radicem et fontem, infinitorum nobis factam bonorum.

31.2.3 Dispensans autem humana, neque diuina coobumbrare permisit. Secedens denique rursus eisdem adheret, quibus et peius.

31.2.4 Non enim simpliciter in Galileam abibat, sed magnas quasdam construens res, que secundum Samaritanos. Magis autem non simpliciter dispensas eas, sed cum competenti ei sapientia ut nullam relinquat Iudeis neque inuerecunde cuiusdam excusationis occasionem.

31.2.5 Quod euangelista enigmatice ostendens, induxit. Oportebat autem eum transire per Samariam ostendens hoc uie superuacaneum eum facientem. Ita et apostoli faciebant.

31.2.6 Quemadmodum enim illi expulsi a Iudeis, tunc ad gentes ueniebant. Ita et Christus quando eum abegerunt, tunc et illos tetigit, sicut et in syrophenissa fecit muliere.

31.2.7 Hoc autem factum est ut omnem abscidat Iudeis excusationem, ut non liceat eis dicere, quoniam derelinquens nos, ad preputiatos abiit.

31.2.8 Propter hoc et discipuli excusantes dicebant: Vobis erat necesse primum enuntiare uerbum dei. Quia uero indignos iudicastis uosipsos, ecce reuertimur ad gentes.

31.2.9 Et ipse rursus: Non ueni nisi ad oues que perierunt domus Israel. Et rursus: Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus.

31.2.10 Quia uero abegerunt ostium gentibus aperuerunt. Et neque ita antecedenter ab illo audit, sed transiens. Ita quod uolebat ostendens enigmatice;

31.2.11 rursus incipit dicens: Venit igitur Ihesus in ciuitatem Samarie que dicitur Sichar iuxtam uillam quam dedit Iacob Ioseph filio suo. Erat autem illic fons Iacob. Cuius gratia diligenter loquitur euangelista de loco hoc;

31.2.12 ut quando audierit mulierem loquentem. Iacob pater uester dedit uobis fontem hunc ne alieneris. Etenim locus ille erat ubi prodiua qui circa Leui et Symeon anxiantes difficilem illam fecerunt occisionem.

31.2.13 Dignum autem dicere et unde Samaritani constituti sunt. Etenim locus hic omnis, Samaria uocatur. Vnde igitur nuncupationem hanc susceperunt?

31.2.14 Somer mons dicebatur ab eo qui possedit, sicut et Ysaias dicit: Et caput Somorreorum Effraym. Sed qui habitant non Samaritani sed Israelite dicebantur.

31.2.15 Tempore procedente offenderunt deum, et regnante Pharee rediens Theglath Phalasar ciuitates cepit multas et superappositus est Hele, et interficiens eum, Osee regnum dedit.

31.2.16 Super hunc ueniens Salmanasar, cepit ciuitates infinitas et tributo fecit subiectas. Sed hic primum quidem se subiecit. Postea uero desistit a principatu et ad Ethiopum defugit compugnationem.

31.2.17 Cognouit hoc Assyrius et super eos ducens exercitum et interficiens eos, non ultra gentem illic manere permittit propter tales desistentie suspiciones.

31.2.18 Sed hos quidem in Babilonem duxit et Medos. Illinc uero gentes ex diuersis locis ducens, habitare fecit in Samaria ut de reliquo munitus sibi sit principatus. Propriis habentibus locum.

31.2.19 Hiis autem factis, uolens deus ostendere uirtutem, et quod non propter inbecillitatem Iudeos tradidit, sed propter peccata eorum qui traditi sunt, immisit leones barbaris qui ledebant gentem totam.

31.2.20 Annunciata sunt hec regi et mittit sacerdotem quemdam traditurum ei dei leges, sed tamen neque ita ex integro impietate destiterunt, sed ex semisse.

31.2.21 Etenim tempore procedente, rursus ab ydolis quidem resilierunt, uenerabantur autem deum. Rebus igitur in hiis existentibus, reuertentes Iudei de reliquo zelotipe ad eos habebant, ceu ad allophilos impugnatores, qui et a monte Samaritanos seipsos uocabant.

31.2.22 Iudeis autem non parua, et hic erat ad eos litigatio. Neque enim scripturis et omnibus utebantur, sed que Moysi sola suscipientes, prophetarum non multam faciebant rationem.

31.2.23 Altercabantur quippe innobilitatem seipsos immittere Iudaicam et largiebantur in Abraham, et progenitorem eum inscribebant, ceu a caldea existentem. Sed et Iacob patrem uocabant quasi illius existentes nepotem.

31.2.24 Sed Iudei cum omnibus gentibus et hos abhominabantur. Vnde et Christo hec improperabant, dicentes: Samaritanus es tu et demonium habes.

31.2.25 Et a descendente a Ierusalem in Iherico huius materie gratia. Christus Samaritanum inducit eum qui misericordiam fecit, qui uilis et contemptibilis et abhominabilis apud eos

31.2.26 Et in decem leprosis, alienigenam unum ait. Propter hoc, Samaritanus enim erat. Sed ipse discipulis ita dicens: iussit in uiam gentium ne abieritis et in ciuitatem Samaritanorum ne introieritis.

31.3.1 Non hystorie uero gratia solius loci solum reminiscitur nos Iacob euangelista, sed ut ostendat ablationem Iudaicam antiquitus factam. Etenim sub genitoribus eorum loca eorum pro eis detinebant illi.

31.3.2 Que enim progenitores eorum habuerunt non existentia eorum hec propter pigritiam et iniquitatem eorum existentia eorum perdiderunt hii. Ita nullum luchrum progenitorum esse benignorum quando non tales contigerint qui ex illis esse.

31.3.3 Nam barbari quidem ut leonum experientiam solum non accipiant, ad Iudaicam pietatem cito deuenerunt. Illi uero tot sustinentes supplicia, neque ita sobrii facti sunt.

31.3.4 Huc igitur Christus accessit fabrilem et humidam semper abiciens uitam. Laboriosam uero constructam inducens. Non enim subiugalibus utitur, sed ita ualide incedit, ut fatigetur ex itinere.

31.3.5 Et hoc ubique erudit per se operatorem esse, et non superflua petere, et non multis indigere. Ita enim uult a superfluus alienos nos esse, ut et ipsorum necessariorum multa abscidamus.

31.3.6 Propterea dicebat: Vulpes foueas habent et uolucres celi habitations, filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Propterea et in montibus quam plurimum conuersatur, non in die solum, sed in nocte et in desertis.

31.3.7 Hoc et Dauid preconans dicebat: De torrente in uia bibit, bonam uite eius stabilitatem ostendens hoc.

31.3.8 Et Iohannes hic ostendens dicit: Ihesus igitur fatiga ex itinere, sedebat sic super fontem: Hora erat quasi sexta; uenit mulier ex Samaria haurite aquam. Dicit illi Ihesus: Da michi bibere. Discipuli autem eius abierant ad forum ut cibos emerent.

31.3.9 Hec indiximus et eius circa itinera ualidum robur et circa cibaria negligentia. Et qualiter superuacua re hac utitur. Ita nimirum et discipuli eruditi erant ea que secundum seipsos disponere.

31.3.10 Non enim deferebant uiaticula. Et ostendit hoc alius euangelista, dicens: Cum de fermento phariseorum eis loqueretur quoniam illi extimarunt, quoniam panes non portauerunt.

31.3.11 Et cum esurientes inducit et incidentes spicas et comedentes. Et cum dicat eum ad ficum propter esuriem uenisse. Nichil aliud per omnia nos erudit quam hoc scilicet contempnere uentrem et non studiosam eius extimare esse ministrationem.

31.3.12 Intuere equidem eos et hic neque deferentes utique quid, neque quia non portabant, statim et ab initio diei huius sollicitos, sed secundum tempus, secundum quod omnes pulmentum accipiunt escas comparantes.

31.3.13 Sed non ut nos qui mox ex lectulo surgentes, pre aliis hoc intendimus coquos et mense positores uocantes et cum multo hoc scrutantes studio;

31.3.14 et post illa ita alia tangentes secularia ante spiritualia facientes, et que superuacanea habere oporteret, ut necessaria honorantes.

31.3.15 Propter hoc omnia sursum et inferius fiunt. Contrarium enim oporteret, omnium spiritualium, multam facientes rationem. Postquam compleuerimus illa, tunc tangere hec.

31.3.16 Non solum laboriosum, sed et intumidum hinc ostendit. Non in laborando, neque in sedendo in uia solum, sed et in eo quo delinquebatur solus, et quod discipuli eius abierant.

31.3.17 Et nimirum licebat si demum uellet aut non omnes emitter, aut adeuntibus illis, alios ministros habere sed noluit. Etenim ita discipulos assuefecerat omnem tumorem conculcare.

31.3.18 Et quid magnum si moderati erant fortassis dicet utique quis piscatores existentes et tabernaculorum factores. Piscatores quippe erant et tabernaculorum factores.

31.3.19 Sed repente simul in ipsum ascenderunt celi uerticem et omnibus facti sunt regibus reuerentiores colloqutores fieri orbis terrarum dominatoris digni effecti, et sequi eum qui in admiratione undique habebatur.

31.3.20 Nostis autem et illud quoniam maxime qui ab humilibus sunt quando dignitates, quandoque assumpserunt, facilius eleuantur ad despectionem ceu inexperte habentes se ad tantum honorem.

31.3.21 Detinens igitur eos in eadem humilitate erudiebat eos per omnia contringi et nusquam indigere ministrantibus. Ipse uero fatigatus ex itinere, ait, sedebat sic in fonte.

31.3.22 Vides quoniam propter laborem sessio facta est et propter estum, et propterea ut expectet discipulos? Non nouerat quidem quod contingere debebat secundum Samaritanos.

31.3.23 Non autem ad hoc uenit antecedenter. Non tamen quia propter hoc non uenit, aduenientem expellere oportebat mulierem. Ita multum descendi amore ostendentem.

31.3.24 Nam Iudei quidem et ad eos uenientem abigebant. Qui uero ex gentilibus et alio euntem ad seipsos trahebant. Et illi quidem inuidebant, hii uero credebant. Illi anxiebantur, hii uero credebant admirabantur et adorabant.

31.3.25 Quid igitur oportebat tot salutes despicere, et desiderium ita nobile dimittere. Immo hoc quidem indignum eius clementie. Ideoque cum decenti se sapientia, omnia presentia dispensat.

31.3.26 Nam sedebat quidem requiescere faciens corpus, et apud fontem refrigerans illud. Ipsum enim erat diei medium. Quod et euangelista indicauit, dicens: Hora erat quasi sexta. Quid autem est sedebat sic in fontem?

31.3.27 Non in throno, ait, non in puluinari sed simpliciter et ut contingebat super terram. Venit mulier ex Samaria haurire aquam.

31.4.1 Vide qualiter et mulierem propter aliud ostendit exeuntem ubique inuerecundam Iudeorum obstruens contradictionem. Et ut non quis dicat, quoniam aduersatur suo precepto in ciuitatem quidem iubens non introire Samaritanorum, Samaritane autem loquens ideo.

31.4.2 Et hoc id est abierant discipuli eius in ciuitatem ut cibos emerent posuit euangelista, multas inducens causas, eius que ad ipsam loqutionis. Quid igitur mulier?

31.4.3 Audiens da michi bibere, ualde sapienter et constructionem interrogationis, eum qui a Christo sermonem accipit et dicit. Qualiter tu Iudeus existens petis a me bibere existente muliere Samaritana? Non enim coutuntur Iudei Samaritanis.

31.4.4 Et unde eum Iudeum extimauit esse? A scemate id est figura fortassis, et a loqutione. Tu uero michi intuere, qualiter perscrutans erat mulier.

31.4.5 Si enim oportebat custodire, Ihesum oportebat non illam. Non enim dixit, quoniam Iudei Samaritanis non coutuntur. Sed Iudei Samaritanis non accedunt.

31.4.6 Sed tamen mulier et nimirum accusatione eruta quia extimabat alium ei obuiare, neque ita silet sed, ut opinatur, corrigit quod non secundum legem fiebat.

31.4.7 Sed illud utique quis queret? Qualiter Ihesus quesiuit ab ea bibere lege non concedente? Si enim dixerit quis quoniam in presciendo non daturam, propter hoc ipsum immo neque hoc petere oportebat.

31.4.8 Quid igitur est dicere quoniam indifferens de reliquo erat natales eicere obseruationes? Qui enim alios inducebat ad soluendum, multo magis ipse eas transcurreret.

31.4.9 Non enim quod intrat, ait, per os coinquinat hominem, sed quod exit. Non parua uero Iudeorum accusatio fit ea que ad mulierem loqutio. Quia illi quidem multociens trahebantur et per uerba et per res non detinebantur.

31.4.10 Hec autem uide qualiter detinetur a nuda interrogatione. Nam ipse quidem non instituit interim negotationem, neque hanc uiam. Si uero quidam accedebant non prohibebat.

31.4.11 Etenim discipulis simpliciter dixit: In ciuitatem Samaritanorum non introire. Non intrantes abicere. Valde enim indignum erat sue clementie.

31.4.12 Propter hoc utique et respondet mulieri et ait: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi da michi bibere, tu utique peteres eum et daret tibi aquam uiuentem.

31.4.13 Prius ostendit dignam existentem audire et non despici, et tunc seipsum reuelat. Etenim debebat confestim discens quis est, obedire et attendere ei. Quod de Iudeis utique non diceret quis.

31.4.14 Etenim discentes nichil eum petierunt neque cupiebant quid discere utilium. Sed et iniuriabant et abigebant.

31.4.15 Mulier autem hec audiens, uide qualiter mansuete respondet. Domine neque hauritorium habes, et puteus est profundus. Vnde igitur habes aquam uiuentem?

31.4.16 Interim eam ab humili suspicione restituit, et ab extimato unum multorum esse. Non enim simpliciter hic uocat dominum, sed multum tribuens honorem.

31.4.17 Quoniam enim honorans hec dixit, ab hiis que deinceps dicta sunt, manifestum est. Non enim derisit, neque conuiciata est sed apporiata est interim. Si uero non confestim omne nouit, ne mireris; neque enim Nichodemus.

31.4.18 Quid enim ille ait? Qualiter possunt hec fieri? Qualiter potest homo generari cum sit senex, an potest in uentrem matris sue secundo intrare et generari?

31.4.19 Hec autem reuerentius: Domine neque hauritorium habes et puteus est profundus. Vnde igitur habes aquam uiuentem?

31.4.20 Aliud ad eam Christus dicebat: Aliud autem suspicabatur. Nichil plus uerbis audiens neque intelligere interim excelsum potens.

31.4.21 Et nimirum licebat dicere perperam loquenti, quoniam si habuisses aquam uiuentem, non utique petisses a me, sed tibi ipsi tribuisses utique priori.

31.4.22 Nunc autem gloriaris, sed nichil horum dixit, sed cum mansuetudine multa respondet et in initio et post hoc. Etenim in initio ait: Qualiter tu Iudeus existens petis a me bibere?

31.4.23 Et non dixit ceu ad allophilum et inimicum loquens. Ne michi fiat tibi fiat tradere homini preliatori et gentis nostre alieno.

31.4.24 Et post hec rursus audiens magna dicentem, in quo maxime mordentur inimici, neque derisit, neque detraxit. Sed quid ait? An tu maior es patre nostro Iacob qui nobis dedit puteum hunc et ipse ex eo bibit et filii eius et nutricii eius?

31.4.25 Vides qualiter impellit seipsam in nobilitatem Iudaicam? Quod autem dicit tale est: Ille hac usus est aqua et plus habuit nichil dare?

31.4.26 Hec aut dixit ostendens qualiter ex prima responsione suscepit intelligentiam magnam et excelsam. In dicendo enim ipse bibit ex eo et filii eius et nutricii eius nichil aliud enigmatice dicentis est quam quod habebat quidem intellectum maioris aque sed non inueniebat eam, neque sciebat manifeste.

31.4.27 Vt autem manifestius dicam id quod uult dicere, hoc est non habes dicere ait, quoniam Iacob quidem nobis hunc dedit fontem, alio uero ipse usus est? Etenim ipse et sui ex eo bibebant non utique bibentes essent ex eo si demum meliorem haberent alium.

31.4.28 Igitur ab hoc quidem, neque ipse poteris dare. Alium autem meliorem non est te habere nisi et Iacob confiteris teipsum maiorem esse. Vnde igitur habes aquam quam promittis te daturum nobis?

31.4.29 Sed non Iudei ita mansuete loquntur. Et nimirum et eis de eadem materia locutus est. Talis reminiscens aque, sed nichil lucrati sunt.

31.4.30 Quando autem Abrahe meminit et lapidibus percutere eum temptarunt. Sed non mulier ei hunc affert modum. Sed cum multa mansuetudine in medio estu et in medio die et dicit et audit omnia cum longanimitate multa;

31.4.31 et neque excogitat quid tale quale decens est Iudeos dicere, quoniam insanit et extra se stetit hic alligauit ne fonti et puteo tribues quidem nichil inflans uero uerbis sed sustinet et insidet donec inueniat quod queritur.

Morale xxxi. de recta uita.

31.5.1 Si uero mulier Samaritana tantum facit studium ut discat quid utile et manet apud Christum adhuc ignorans eum, qua nos potiemur uenia qui et cognoscimus eum et neque sumus ad puteum, neque in deserto, neque in die medio, neque radiis urentibus;

31.5.2 sed sub mane et sub tale tectum umbra potimur et refrigerio, et non expectamus audire quid eorum que dicuntur sed respuimus? Sed non illa talis, sed et ita detinetur ab hiis que dicuntur, ut et alios uocet.

31.5.3 Iudei uero non uocabant sed eos qui uolebant, accedere prohibebant. Ideo et dicebant: An quis ex principibus credidit in eum? Sed turba hec que nescit legem maledicti sunt.

31.5.4 Imitemur igitur Samaritanam, loquamur Christo. Etenim et nunc medius nostrum stetit et per prophetas et discipulos nobis loquens.

31.5.5 Audiamus igitur et suadeamur usquequo uiuimus inaniter et uaniter et uane. Nam non placita deo facere, inaniter uiuere est. Magis autem non inaniter solum, sed et in malo.

31.5.6 Cum enim datum nobis tempus consumpserimus in nullo decenti abibimus uindictam dantes ultimam intemporanee consumptionis.

31.5.7 Non enim per pecunias negociari accepit. Deinde deuorauit rationem expectetur ab eo qui credidit? Qui uero uitam talem consumpsit, non dabit uindictam?

31.5.8 Non propterea nos deus duxit in presentem uitam, et animam inspirauit ut secundum presentia uiuamus solum, sed ut omnia ad futuram negotiemur uitam.

31.5.9 Irrationalia enim sola presenti utilia sunt uite. Nos propterea animam immortalem habemus, ut ad illius uite preparationem omnia agamus.

31.5.10 Nam equorum quidem et asinorum et boum et aliorum talium pecudum si interrogauerit quis utilitatem, nullam aliam dicemus quam eam que in presenti ministratione uita.

31.5.11 De nobis autem non est dicere, sed melior constitutio que post eam que hinc est absentationem et oportet omnia facere ut illinc clareamus, ut chorum faciamus, ut regi representemur semper in seculis non finem habentibus.

31.5.12 Propterea enim et immortalis facta est anima, sed et corpus erit immortale ut infinitis fruamur bonis. Si uero terre affixus fuerit celestibus preiacentibus, excogita quanta sit contumelia in donatorem.

31.5.13 Nam ille quidem superiora tibi protendit. Tu autem non multum faciens eorum rationem, terram pro eis diligis; propterea et gehennam minatur quasi contemptus, quantis teipsum priuas bonis.

31.5.14 Sed ne fiat et penam suscipere supplicii illius, sed bene complacentes nos Christo eternis frui bonis, gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi, cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY