PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.4.28 Igitur ab hoc quidem, neque ipse poteris dare. Alium autem meliorem non est te habere nisi et Iacob confiteris teipsum maiorem esse. Vnde igitur habes aquam quam promittis te daturum nobis?
CLOSE
Griffolini

31.4.28 Tu ergo hoc potiorem alium neque dare poteris, neque habes, nisi te quam Iacob maiorem profitearis. Vnde igitur quam te daturum polliceris aquam, habes?B: habes:
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.4.28 Tu ergo hoc potiorem alium neque dare poteris, neque habes, nisi te quam Iacob maiorem profitearis. Vnde igitur quam te daturum polliceris aquam habes?
CLOSE
Montfaucon

31.4.28 Ex hac igitur nec tu poteris dare. Aliam vero meliorem habere non potes, nisi te Jacobo majorem profitearis. Unde igitur quam te daturum polliceris aquam habere possis?