Commentarius
[Homilia XXXI]
31.1.1 Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam; sed ira Dei manet super eum.
31.1.2 Magnum attemperationis et indulgentiae lucrum in omnibus rebus experimur. Sic artes perficimus, non repente omnia a magistris discentes; sic urbes construximus, sensim et paulatim aedificantes; sic vitam sustentamus.
31.1.3 Nec mireris si hic modus in hujus vitae rebus tantam vim habeat: quando in spiritualibus quoque hoc prudens temperamentum ita valet.
31.1.4 Sic ab idololatria potuere Judaei eripi, sensim reducti; qui a principio nihil sublime audierunt, neque quantum ad dogmata, neque quantum ad vitae institutum.
31.1.5 Sic etiam post Christi adventum, quando sublimiorum dogmatum tempus erat, omnes adducebant Apostoli, nihil sublime a principio loquentes. Sic et Christus multis a principio verba faciebat.
31.1.6 Sic Joannes nunc fecit de illo quasi de mirabili quopiam homine loquens, sublimiaque obscurius interserens. Initio namque dicebat: Non potest homo a seipso accipere quidquam.
31.1.7 Deinde postquam aliquid magnum adjecit, qui de caelo venit, supra omnes est; rursus ad humilia descendit, aliaque multa1862: praeter alia multa dicens: non enim ex mensura dat Deus Spiritum; postea rursus, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
31.1.8 Inde cum intelligeret metum supplicii magnam utilitatem parere, multosque non tam promissis quam comminationibus moveri, hic tandem claudit sermonem et ait: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui vero non credit Filio, non videbit vitam; sed ira Dei manet super eum.
31.1.9 Rursum hic ad Patrem supplicii sermonem refert. Non enim dixit, ira Filii, etiamsi ille sit judex; sed Patrem memoravit, ut magis terreret. Num ergo sufficit, inquies, in Filium credere, ut vita aeterna habeatur? Nequaquam.
31.1.10 Audi Christum hoc ipsum declarantem his verbis, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; et blasphemia in Spiritum sufficit ut in gehennam quis detrudatur.
31.1.11 Et quid dico de parte dogmatis? Nam etsi quis recte credat in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, si recte non vivat, nihil ipsi fides proderit ad salutem.
31.1.12 Ergo quando dicit, Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, ne putemus id nobis ad salutem satis esse.
31.1.13 Opus namque nobis est et vitae et morum instituto probo. Etsi hic dixerit, qui credit in Filium, habet vitam aeternam; verum sequentia vehementius protulit.
31.1.14 Neque enim ex bonis tantum, sed etiam ex contrariis sermonem contexit; et vide quo pacto: infert enim, qui non credit Filio, non videbit vitam; sed ira Dei manet super eum.
31.1.15 Attamen non hinc inferimus solam fidem ad salutem esse satis; quod probatur ex dictis Evangelicis frequentibus, bonam vitam spectantibus.
31.1.16 Ideo non dixit, haec sola est vita aeterna, neque, is qui solummodo credit in Filium, habet vitam aeternam; sed in utroque vitam esse significat.
31.1.17 Certe si vita proba non sequatur, magnum sequetur supplicium. Neque dixit, manet eum, sed, manet super eum; declarans nunquam ab eo discessuram iram esse.
31.1.18 Ne putares enim, illud, non videbit vitam, mortem temporaneam indicare; sed crederes perpetuum esse supplicium, hoc dictum posuit; ut ostenderet illam perpetuo manere et insidere.
31.1.19 Illud autem fecit, ut per haec omnia verba ipsos ad Christum impelleret. Quapropter non ad illos privatim monita dirigit; sed in communi, et ut maxime ipsos allicere poterat.
31.1.20 Non enim dixit, si credatis, si non credatis; sed in communi loquitur, ut quae dicuntur nulli sint suspicioni obnoxia: idque fecit vehementius, quam Christus.
31.1.21 Nam Christus dicit, qui non credit, jam judicatus est. Hic autem, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum; et jure quidem. Neque enim idem est aliquem de seipso loqui, et alterum de illo.
31.1.22 Nam Christum putassent ex ambitione et fastu saepe talia loqui: Joannes vero hac carebat suspicione. Quod si postea Christus vehementiore usus est sermone, id tunc fecit, quando de ipso magnam habebant opinionem.
31.1.23 Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt Pharisaei, quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes, quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus, secessit ex Judaea, et venit in Galilaeam.
31.1.24 Ipse quidem non baptizabat1862: baptizat; sed nuncii cum vellent majorem illi invidiam conflare, ita referebant. Cur, inquies, secessit? Non quod timeret, sed ut invidiae causam praescinderet, et livorem mitigaret.
31.1.25 Poterat enim se aggredientes cohibere; sed nolebat illud frequentius agere, ne incarnationis fidem de medio tolleret: nam si saepe deprehensus aufugisset, in eam apud multos suspicionem venisset.
31.1.26 Ideo multa humano more faciebat. Ut enim credi voluit, se Deum esse; ita et carnem gestasse. Ideo post resurrectionem discipulo dicebat: Palpa et vide, quia spiritus carnem et ossa non habet.
31.1.27 Idcirco Petrum increpavit dicentem, Propitius esto tibi, non erit tibi hoc. Tantum ea de re solicitus fuit.
31.2.1 Nam non modica haec est inter Ecclesiae dogmata portio, imo salutis nostrae caput, per quod omnia facta consummataque sunt.
31.2.2 Sic mors soluta, peccatum sublatum, maledictum abrogatum, innumera in vitam nostram inducta bona sunt. Ideo maxime oeconomiam credi volebat, quae radix et fons nobis innumerorum fuerat bonorum.
31.2.3 Dum autem humana dispensabat, non sinebat divina obscurari. Cum recessisset ergo, ea ipsa, quae prius, tractare pergebat.
31.2.4 Neque enim sine causa in Galilaeam abierat, sed magna parans apud Samaritanos negotia; nec utcumque illa dispensans, sed quanta par ipsi erat sapientia, ut nullam Judaeis vel impudentis excusationis ansam relinqueret:
31.2.5 quod subindicans Evangelista subjunxit, Oportebat autem illum transire per Samariam, ut ostenderet ipsum hoc quasi obiter fecisse; sic et Apostoli agebant.
31.2.6 Nam sicut illi, Judaeis persequentibus, ad gentes veniebant, ita et Christus, quando ipsum pellebant, tunc gentes adibat, ut in Syrophoenissa fecit.
31.2.7 Haec porro sic gesta sunt, ut omnis defensio Judaeis tolleretur, nec dicere possent, nobis relictis ad incircumcisos profectus est.
31.2.8 Quapropter discipuli, ut sese purgarent dicebant: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: Quia vero indignos vos judicatis, ecce convertimur ad gentes.
31.2.9 Et ipse rursum, Non veni nisi ad oves quae perierunt domus Israel: et rursum, Non est bonum accipere panem filiorum et dare canibus.
31.2.10 Cum autem illum repulerunt, tunc januam Gentibus aperuerunt. Neque tamen sic ad illos praecipue veniebat, sed transeundo tantum.
31.2.11 Transiens igitur, Venit in civitatem Samariae, quae dicitur Sychar, prope locum, quem dedit Jacob Joseph filio suo. Erat autem illic fons Jacob. Cur Evangelista de loco sic accurate loquitur?
31.2.12 Ut cum audieris mulierem dicentem: Jacob pater noster dedit nobis hunc puteum, ne stupeas. Nam locus ille erat, ubi pro Dina indignantes Levi et Symeon, gravem illam caedem patrarunt.
31.2.13 Non abs re autem fuerit, unde originem habuerint Samaritani narrare. Nam tota illa regio Samaria vocatur. Unde ergo sic appellati sunt?
31.2.14 Somor mons ille nominabatur a quodam qui illum possederat, ut dicit Esaias, Et caput Somoron Ephraim; sed qui illum incolebant non Samaritani, sed Israelitae vocabantur.
31.2.15 In decursu vero temporis Deum offenderunt; et Phacee regnante, ascendens Theglath Phalasar, multas cepit urbes, Elam adortus occidit, et Oseae regnum tradidit.
31.2.16 Hunc aggressus Salmanasar alias cepit urbes, et tributarias fecit. Verum Osee primo quidem cessit, deinde vero rebellavit, et ad Aethiopum auxilium confugit.
31.2.17 Re cognita Assyrius exercitum admovit, et capta civitate, gentem illam non ibi amplius habitare permisit, ne iterum deficerent.
31.2.18 Sed his Babylonem et in Mediam translatis, gentes alias variis ex locis eductas in Samariam habitatum misit, ut firmum suum his in locis imperium postea esset, regione fidis incolis tradita.
31.2.19 His ita gestis, Deus ut potentiam suam ostenderet, quodque non ob imbecillitatem Judaeos tradidisset, sed propter incolarum peccata, leones in Barbaros immisit, qui totam gentem devastabant.
31.2.20 Haec regi nunciantur, ille mittit Sacerdotem quemdam, qui Dei leges ipsis traderet. Attamen ne sic quidem omnino ab impietate destiterunt, sed partim tantum.
31.2.21 Insequenti autem tempore, idolorum abjecto cultu, Deum coluerunt. Cum hoc in statu res essent, reversi Judaei, hos ut alienigenas et hostes aversabantur, quos a monte Samaritanos vocabant.
31.2.22 Judaeis vero non hinc parva cum ipsis oriebatur contentio, quod non totas scripturas reciperent, sed Moysis tantum libros; nec prophetas multum curarent.
31.2.23 Samaritae vero Judaicam nobilitatem ambiebant, genusque suum ad Abraham quasi progenitorem referebant, utpote qui ex Chaldaea essent, et Jacob patrem suum vocabant, utpote Abrahae nepotem.
31.2.24 Judaei vero cum caeteris omnibus, ipsos quoque abominabantur. Unde et Christo exprobrabant his verbis: Samaritanus es tu, et daemonium habes.
31.2.25 Et in historia ejus qui descenderat ab Jerusalem in Jericho, illa ipsa de causa Christus Samaritanum inducit, qui fecit misericordiam in illo, vilem nempe personam, despectam et apud illos abominabilem.
31.2.26 Et ex decem leprosis, unum alienigenam vocat, quia Samaritanus erat: atque ipse discipulis loquens dicebat, In viam Gentium ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne intraveritis.
31.3.1 Non ut historiam texeret tantum Evangelista Jacobum memoravit: sed ut Judaeos jamdiu expulsos ostenderet. Siquidem progenitorum temporibus jam haec olim sua loca occupabant illi.
31.3.2 Quae enim loca progenitores sui, non olim sua, occupabant, haec ob ignaviam et nequitiam hi suam amiserant. Sic nihil prodest a bonis progenitoribus oriri, si nepotes degenerent.
31.3.3 Barbari enim, ut majus experimentum acciperent1862: leonum tantum saevitiam experti, ad Judaicum statim cultum redierunt; Judaei vero tot aerumnis castigati, ne ita quidem resipuerunt.
31.3.4 Huc itaque Christus venit, mollem et lascivam vitam semper abigens, laboriosam vero et arctam inducens. Non enim subjugalibus usus est, sed ita assidue iter agit, ut defatigetur.
31.3.5 Hoc ubique docet, ut sibi quisque operetur, nec quaerat superflua, nec multis egeat. Ita porro vult nos a supervacaneis alienos esse, ut etiam multa necessaria amputaret.
31.3.6 Ideo dicebat: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Quocirca in montibus saepe versatur et in desertis, non interdiu tantum, sed etiam noctu.
31.3.7 Hoc etiam David praenuncians dicebat, De torrente in via bibet, ut ejus expeditam vitae rationem demonstraret.
31.3.8 Idipsum hic Joannes indicat: Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli autem ejus abierant in forum ut cibos emerent.
31.3.9 Hinc ejus patientiam in carpendo itinere, et ciborum neglectum discimus, et quam obiter huic rei det operam; sic discipuli quoque res suas tractare didicerunt.
31.3.10 Non enim viatica secum sumebant: quod alter indicat Evangelista, cum de fermento Pharisaeorum ipsis loqueretur; quod illi dictum putabant, quia panes non sumserant:
31.3.11 et cum esurientes inducit, et spicas vellentes ut ederent, ac cum dicit eum quod esuriret, ad ficum venisse; nihil aliud his nos docet, quam ventrem esse parvipendendum, nec illum tantopere curandum esse.
31.3.12 Considera hic quoque illos nihil attulisse, neque tamen ideo statim a principio diei hanc rem curare, sed cum hora prandii advenit, escas emtum ire.
31.3.13 Nos vero contra statim atque a lecto surreximus, ante omnia haec curamus, coquos et caupones accersimus, idque magno cum studio agimus:
31.3.14 et post haec alia curamus, haec semper carnalia spiritualibus anteponentes, et quae perfunctorie tractanda erant, quasi necessaria exsequentes.
31.3.15 Ideo omnia praepostere aguntur. Contra omnino agere oportuit, spiritualium magnam habere rationem; quibus perfectis, haec attingere par fuit.
31.3.16 Hinc porro non laborum tolerantia modo in Christo observanda, sed etiam quantum esset a fastu alienus; non tantum quod fatigatus esset, quod sederet secus viam; sed etiam quod solus relictus esset, et discipuli ejus discessissent.
31.3.17 Atqui poterat si voluisset, aut non omnes misisse, aut profectis illis alios habere ministros; sed noluit. Etenim discipulos sic assuefaciebat ad fastum omnem calcandum.
31.3.18 Et quid mirum, dixerit forte quispiam, si moderati erant, cum piscatores essent, aut tentoriorum opifices?1862: opifices? Erant equidem: verum
31.3.19 Verum statim ad caelum evolarunt, et regibus clariores evaserunt, familiares nempe facti universi orbis domini, et admirandi magistri asseclae.
31.3.20 Scitis autem eos qui ex humiliore gradu ad dignitates perveniunt, facilius in arrogantiam efferri; utpote qui antea honoris expertes essent.
31.3.21 In hac igitur illos humilitate continens, docuit eos ut per omnia modesti et humiles essent, ac nunquam ministris egerent. Ipse autem, inquit, fatigatus ex itinere, sedebat sic ad fontem.
31.3.22 Viden’ sedisse illum laboris et aestus causa, ad discipulos exspectandos? Norat quippe quid esset Samaritanis eventurum.
31.3.23 Non tamen illa praecipue de causa venerat; neque, etiamsi ea de causa non venisset, repellenda muliercula illa erat, quae se adeo discendi cupidam exhibuit.
31.3.24 Judaei enim ipsum ad se venientem repellebant; Gentiles contra alio proficiscentem, ad se trahebant. Illi invidebant, hi credebant; illi indignabantur, hi mirabantur et adorabant.
31.3.25 Quid ergo? oportebatne tot hominum salutem despicere, et tam studiosum affectum dimittere? Hoc certe indignum illius benignitate: ideoque haec omnia cum sapientia sibi congruente dispensat.
31.3.26 Sedebat, corpus recreabat et juxta fontem refrigerabat. Eratque tunc meridies, quod Evangelista declarat his verbis, Hora erat quasi sexta; et sedebat sic.
31.3.27 Quid est illud, sic? Non in solio, non in pulvinari, sed simpliciter humi. Venit mulier ex Samaria haurire aquam.
31.4.1 Vide quomodo declaret mulierem propter aliud egressam esse ex civitate, ubique impudentem Judaeorum pervicaciam reprimens, ne quis diceret ipsum transgredi praeceptum suum, cum vetaret in civitatem ingredi Samaritanorum, qui ipse cum Samaritanis loqueretur.
31.4.2 Ideo discipuli ejus in civitatem cibos emturi venerant1862: abierant, inquit Evangelista, multas inducens colloquii cum muliere causas. Quid ergo mulier?
31.4.3 Cum audisset, Da mihi bibere, admodum prudenter Christum interrogandi occasionem captans inquit: Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis.
31.4.4 Et unde illum Judaeum esse novit? Ex habitu forte, aut ex sermone. Tu vero animadverte quam perspicax mulier esset.
31.4.5 Nam si cavendum erat, Christo potius cautione opus erat, quam ipsi. Non enim dixit, Non coutuntur Samaritani Judaeis; sed Judaei Samaritanos non admittunt.
31.4.6 Attamen mulier, etsi a culpa immunis, quia putabat alium in culpam incidere, non tacuit, sed correxit id, quod contra legem fieri putabat.
31.4.7 Sed posset quispiam quaerere, cur Jesus ab illa potum petierit, id lege non permittente? Si quis enim dixerit, quod praevideret non daturam esse: ideo minus petere oportuit.
31.4.8 Quid ergo dicendum? Indifferens jam fuisse tales observationes abrogare. Nam qui alios ad transgrediendum inducebat, multo magis illas transgredi debebat.
31.4.9 Non enim quod ingreditur, inquit, coinquinat hominem, sed quod egreditur. Non parva autem Judaeorum accusatio est illud cum muliere colloquium: quia illi saepe et verbis et gestis allecti, non obtemperabant.
31.4.10 Haec autem vide quam cito levi interrogatione capiatur. Jesus vero hac in re, hac in via nondum instabat: sed eos qui accederent non impediebat.
31.4.11 Discipulis namque simpliciter dixit, ne in civitatem Samaritanorum intrarent, non tamen ut accedentes illos repellerent: res enim illius benignitate admodum indigna fuisset.
31.4.12 Ideoque mulieri sic respondet: Si scires donum Dei, et quis est qui tibi dicit, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
31.4.13 Prius indicat eam esse dignam quae audiatur, nec rejiciatur; ac deinde quis ipse sit revelat. Nam mox auditura quis esset, ipsi obtemperatura erat; quod de Judaeis nemo dixerit.
31.4.14 Nam cum didicissent, nihil ab ipso petierunt, nec quidpiam utile ediscere cupierunt; imo illum contumeliis onerabant et pellebant.
31.4.15 His auditis mulier vide quam modeste respondeat: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?
31.4.16 Jam illam a viliore opinione retraxit, ita ut non ultra crederet illum vulgarem quempiam esse hominem. Non modo enim illum Dominum vocat; sed honorifice loquitur.
31.4.17 Nam quod honoris causa sic loqueretur, ex sequentibus licet1862: liquet. Non enim irrisit, non traduxit illum, sed interim subdubitabat. Quod si non statim rem totam intellexit, ne mireris: neque enim Nicodemus intellexerat.
31.4.18 Nam quid ille dicit? Quomodo possunt haec fieri? et rursum, Quomodo potest homo nasci cum sit senex? et iterum, Numquid potest in uterum matris suae iterato introire et nasci?
31.4.19 Haec autem verecundius, Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est, unde ergo habes aquam vivam?
31.4.20 Aliud Christus dicebat, aliud illa suspicabatur, nihil aliud quam verba audiens, neque adhuc sublime quidpiam intelligere valebat.
31.4.21 Atqui petulantius respondere potuisset, Si haberes aquam vivam, non peteres a me, sed tibi prius praeberes: jam vero te jactas.
31.4.22 Verum nihil horum dixit; sed modeste loquitur et in principio et in sequentibus. Nam in principio ait: Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis?
31.4.23 Neque dixit, ac si alienigenam et inimicum alloqueretur; Absit ut tibi praebeam homini inimico et a gente nostra alieno.
31.4.24 Deinde cum magna loquentem audiret, quae solent inimicos maxime mordere, non irrisit, non cachinnis excepit illum; sed quid dicit:1862: dicit? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum hunc? Et ipse ex eo bibit, et filii ejus et pecora.
31.4.25 Viden’ quo pacto se in Judaicam nobilitatem ingerat? hoc autem vult significare: Ille hac usus est aqua, nihil ultra quod daret habuit.
31.4.26 His porro declarat se ex prima responsione, magnum et sublime quidpiam intellexisse: nam cum ait, ipse bibit, et filii ejus et pecora, nihil aliud subindicat, quam se in mente habere aliam praestantiorem aquam, quam nec reperiret, nec clare nosset.
31.4.27 Ut autem quid illa intelligat clarius exprimam: Non potes dicere, inquit, Jacobum hunc nobis dedisse fontem, sed alio usum fuisse: nam et ipse et filii ejus ex hac bibebant aqua; non bibituri si aliam meliorem habuissent.
31.4.28 Ex hac igitur nec tu poteris dare. Aliam vero meliorem habere non potes, nisi te Jacobo majorem profitearis. Unde igitur quam te daturum polliceris aquam habere possis?
31.4.29 At Judaei non tam miti cum illo sermone utuntur, cum eadem de re loqueretur ejusdem aquae mentione facta. Sed nihil hinc lucri consequuti sunt.
31.4.30 Quando autem Abrahae meminit, ipsum lapidibus impetere conati sunt. Verum non ita mulier cum illo agit; sed cum mansuetudine in tanto aestu, in meridie, omnia patienter admodum et dicit et audit,
31.4.31 et nihil eorum cogitat quae Judaei verisimiliter dixissent, ipsum nempe insanum et mente captum esse, qui se deluderet circa fontem et puteum, nec quidquam praestaret, sed jactabundus loqueretur. Illa vero perseveranter auscultat, dum quod quaerit inveniat.
31.5.1 Si vero mulier Samaritana tantum adhibet studium, ut quid utile ediscat, et Christo assidet, etiamsi illum non noscat; quam nos veniam consequemur, qui ipsum novimus, qui non secus puteum, non in deserto stamus, non in meridie, non adusti solaribus radiis;
31.5.2 sed sub aurora, sub hoc tecto umbra fruimur et suaviter agimus, neque patienter audimus quidpiam; sed desidia torpemus? Non sic illa; sed ita dictis attendit, ut etiam alios advocet.
31.5.3 Judaei vero non modo non advocabant, sed etiam eos qui accedere vellent impediebant; quamobrem dicebant: Num aliquis ex principibus credit in eum? Sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt.
31.5.4 Imitemur ergo Samaritanam: colloquamur cum Christo. Nam nunc etiam in medio nostrum stat, per prophetas, per discipulos nos alloquens.
31.5.5 Audiamus ergo et obtemperemus. Usquequo frustra et inutiliter vivemus? Nam illa agere quae Deo non placent, illud est inutiliter vivere; imo non tantum inutiliter, sed in damnum.
31.5.6 Cum enim nobis datum tempus inutiliter prorsus impendimus, hinc migrabimus extremas daturi poenas inutiliter consumti temporis.
31.5.7 Cum is qui pecunias ad negotiandum recepit, et eas insumsit et devoravit, rationem ei qui sibi credidit daturus sit, is certe qui hanc vitam inutiliter impendit, non erit a supplicio liber.
31.5.8 Non ideo nos Deus in hanc vitam protulit, animamque dedit, ut praesenti tantum fruamur vita, sed ut pro futura vita negotiemur.
31.5.9 Bruta praesenti tantum vitae usui sunt; nos autem ideo immortalem habemus animam, ut ad illam nobis parandam vitam nihil non agamus.
31.5.10 Si quis sciscitetur quis usus sit equorum, asinorum, boum, aliorumque hujusmodi pecorum, nullum alium dicemus quam ministerium in praesenti vita praestitum.
31.5.11 De nobis vero non item; sed melior status est post discessum ex hac vita: nihilque non agendum est, ut ibi clariores simus et cum Angelis choreas agamus, ut Regi adstemus perpetuo et in saecula infinita.
31.5.12 Ideo namque immortalis est anima, et corpus immortale erit, ut perpetuis fruamur bonis. Si vero caelis tibi propositis, terrae inhaereas, cogita quantam datori contumeliam inferas.
31.5.13 Ille superna tibi offert: tu vero non magna illius habita ratione, terram anteponis. Ideo gehennam comminatur, utpote contemtus, ut hinc discas quantis te prives bonis.
31.5.14 Sed absit ut illud supplicium experiamur; verum potius Deo placentes aeterna consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.