PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.4.27 Vt autem manifestius dicam id quod uult dicere, hoc est non habes dicere ait, quoniam Iacob quidem nobis hunc dedit fontem, alio uero ipse usus est? Etenim ipse et sui ex eo bibebant non utique bibentes essent ex eo si demum meliorem haberent alium.
CLOSE
Griffolini

31.4.27 Vt autem apertius dicam: Non potes, inquit, dicere Iacob hunc nobis fontem dedisse, alio autem usum. Nam et ipse et filii et nepotes eius ex hoc biberunt, neque bibissent, si habuissent potiorem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.4.27 Vt autem apertius dicam: non potes, inquit, dicere, Iacob hunc nobis fontem dedisse, alio autem vsum: nam et ipse, et filii, et nepotes eius ex hoc biberunt, neque bibissent, si habuissent potiorem.
CLOSE
Montfaucon

31.4.27 Ut autem quid illa intelligat clarius exprimam: Non potes dicere, inquit, Jacobum hunc nobis dedisse fontem, sed alio usum fuisse: nam et ipse et filii ejus ex hac bibebant aqua; non bibituri si aliam meliorem habuissent.