Omelia XXXI (xxx)
31.1.1 Pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius: Qui credit in filium, habet vitam aeternam. Qui autem incredulus est filio, et cetera.
31.1.2 Magna assiduitatis et humilitatis vtilitas in omnibus rebus ostenditur. Per eam enim artes meliores reddimus, cum repente omnia a magistris discere nequeamus: per eam paulatim ciuitates condimus, per eam vitam nostram sustentamus.
31.1.3 Neque admireris, si tantum in secularibus virium habeat, quandoquidem et in spiritualibus plurimum possit.
31.1.4 Sic enim ab idololatria liberari Iudaei potuerunt paulatim, et in paruis et humilibus rebus non in sublimibus a principio, neque doctrinae, neque vitae gratia eruditi.
31.1.5 Sic post Christi aduentum cum sublimioris iam doctrinae tempus esset, complures ad fidem adduxerunt apostoli, nihil primum altum, vel arcanum locuti. A paruis Christus multitudini exorsus est:
31.1.6 ita et in praesentia Ioannes, tanquam de homine quodam mirabili loquitur, alta autem et sublimia per vmbram interserit. Primum dixit: Non potest homo a semetipso accipere quicquam.
31.1.7 Inde altius quiddam attingens: Qui desursum, inquit, venit, supra omnes est. Rursus ad humilia descendens post alia multa: Non ad mensuram, inquit, dat deus spiritum. Inde prosequitur: Pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius.
31.1.8 Inde cum supplicii vim intelligeret, neque ita multitudinis animos bonorum promissione, vt suppliciorum formidine moueri, his verbis sermoni suo finem imponit. Qui credit in filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira dei manet super eum.
31.1.9 Rursus ad patrem supplicii rationem refert: non enim dixit ira filii, quanuis ipse sit iudex: sed dei, vt maiorem illis metum incuteret. Nunquid ergo satis est ad vitam aeternam in filium credere? Minime.
31.1.10 Non enim omnis, inquit, qui dicit mihi domine domine, intrabit in regnum coelorum. Et peccatum in spiritum, vel solum est satis quod in gehennam detrudat:
31.1.11 et quid1603: quibus de parte doctrinae loquor? Nam si in patrem, et filium, et spiritum sanctum recte credideris, non autem recte vixeris, nulla tibi ad salutem vtilitas.
31.1.12 Cum ergo dicit: Haec est enim vita aeterna, vt cognoscant te solum verum deum: nolimus hoc nobis ad salutem satis arbitrari.
31.1.13 Opus nanque nobis est et1603: om. vitae, et morum puritate pollere, et licet hoc in loco dicat: Qui credit in filium, habet vitam aeternam.
31.1.14 Nec bona tantum, sed suppliciorum quoque formidinem proponit, quod qui incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira dei manet super eum:
31.1.15 non tamen dicimus satis esse solam fidem ad salutem, quod quae de vita saepe in euangeliis dicuntur ostendunt.
31.1.16 Cur enim non dixit, ipsa est vita aeterna sola: neque, qui credit in filium solum, habet vitam aeternam: sed in vtroque vitam esse significauit?
31.1.17 Nam nisi mores sequantur, sequetur supplicium. Et non dixit in eo: sed, super eum, hoc est, nunquam ab eo discedet.
31.1.18 Siquidem ne temporalem fore mortem putares, cum dicit1603: dixit: Non videbit vitam: id verbum posuit, vt eius demonstraret perpetuitatem.
31.1.19 Quod fecit, vt per haec verba eos ad Christum traheret. Quam ob rem non priuata, sed communi ad eos admonitione vsus est, vt facilius alliceret.
31.1.20 Non enim, inquit, si credetis et non credetis, sed in communi loquitur, ne qua posset exoriri suspicio, et vehementius quam Christus.
31.1.21 Siquidem Christus: Qui non credit, iam iudicatus est: hic autem, Non videbit vitam, sed ira dei manet super eum. Et merito sane. Neque enim idem est aliquem de seipso loqui, et de altero.
31.1.22 Christum enim ambitionis causa ita locutum et iactatum existimassent, Ioannes hac carebat suspicione. Quod si postmodum Christus vehementiori sermone vsus est, ea potest ratio afferri, quod iam magnam de ipso Iudaei opinionem conceperant.
31.1.23 Vt ergo cognouit Iesus, inquit, quia audierunt Pharisaei, quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat1603: baptizabat quam Ioannes: (quanquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius:) reliquit Iudaeam, et abiit iterum in Galilaeam.
31.1.24 Ipse quidem non baptizabat, sed nuncii cum vellent auditores in eius odium excitare, ita ferebant. Sed quanam gratia discessit? Non formidinis, sed vt eorum leniret inuidiam.
31.1.25 Poterat nanque et insultantes cohibere, sed noluit hoc frequenter facere, ne de eius incarnatione diffiderent. Et si saepius impulsus fugisset, id etiam suspiciosum multitudini fuisset:
31.1.26 propterea multa more hominis operatus est. Quemadmodum enim credi voluit se deum esse, ita et carnem suscepisse1603: suscepisset: Idcirco post resurrectionem discipulis dicebat, Palpate et videte1603: vidite, quia spiritus carnem et ossa non habet:
31.1.27 hanc ob rem Petrum corripit dicentem, Absit a te domine, non erit tibi hoc. Tantae hoc sibi curae fuit.
31.2.1 Nam in ecclesiastica doctrina non parua haec portio est, et salutis nostrae principium, cuius gratia omnia et facta, et perfecta sunt.
31.2.2 Sic mors sublata est, et peccatum, et maledictum abolitum, et plurima vitae nostrae collata sunt bona, ideo maxime suam voluit incarnationem credi, quae nobis principium et fons est innumerabilium bonorum
31.2.3 hinc non humanitatem, sed diuinitatem potius latere permisit. Recedens ergo ad eos rursum se contulit, vnde prius venerat.
31.2.4 Neque enim ab re in Galilaeam concessit, sed vt magna apud Samaritanos operaretur, ea quae deum deceret sapientia, et vt nullam Iudaeis ne impudentem quidem excusationem relinqueret,
31.2.5 quod euangelista his verbis significauit: Oportebat autem eum transire per Samariam. Vt ostenderet praeter itineris rationem hoc fecisse, cuius exemplum et apostoli secuti sunt.
31.2.6 Quemadmodum enim illi Iudaeorum persecutionibus tunc temporis agitati, ad Gentes profecti sunt: ita et Christus, cum ab illis fugaretur, ad has venit: vt et in muliere fecit Cananaea.
31.2.7 Haec autem facta sunt, vt omnem Iudaeis auferret excusationem, ne dicerent se relictis, Christum ad incircuncisos profectum.
31.2.8 Idcirco excusantes se discipuli dicebant: Vobis oportebat primum loqui verbum dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce conuertimur ad gentes.
31.2.9 Et ipse iterum: Non veni nisi ad oues, quae perierant domus Israel. Et iterum: Non est bonum accipere panem filiorum, et dare canibus.
31.2.10 Cum autem eum Iudaei expulerunt, portam gentibus aperuerunt: neque etiam sic in Samariam principaliter profectus est Christus, sed per eam iter fecit.
31.2.11 Praeteriens ergo, venit in ciuitatem Samariae, quae dicitur Sychar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. Erat autem illic fons Iacob. Qua nam gratia tanta hunc locum diligentia narrat euangelista?
31.2.12 Ne postmodum audiendo mulierem dicentem, Iacob pater noster dedit nobis hunc puteum, mireris. Etenim is locus erat, vbi pro Dina Leui et Simeon indignati grauem illam caedem patrauerunt.
31.2.13 Et quoniam ad hoc ventum est, non ab re fuerit subtexere vnde Samaritani originem habuerint. Nam locus is omnis Samaria appellatur. Vnde igitur appellati sunt?
31.2.14 Samor mons ab eius possessore dictus est, vt testatur Esaias, et caput Samororum Ephraim. Habitatores autem non Samaritani, sed Israelitae appellabantur:
31.2.15 procedente tempore deum offenderunt, et regnante Phacee surgens Thelgamasa, et multas ciuitates occupauit, et Ele subdidit, quo interempto Osee regnum tradidit.
31.2.16 In hunc insurgens Salmanasar, alias cepit ciuitates, et tributarias fecit. Huic Osee primum paruit: inde defectione facta, Aethiopibus confoederatus est:
31.2.17 quod cum Assyrius rex intelligeret, gentem illam obsessam cepit, neque amplius illic habitare permisit, veritus ne iterum deficerent,
31.2.18 sed Babylonem et in Medos translatis, collectitiam hinc inde multitudinem in Samariam habitatum misit, vt in posterum firmum sibi imperium familiaribus incolis confirmaret.
31.2.19 His peractis volens deus potestatem suam ostendere, quodque non imbecillitatis, sed peccatorum gratia Iudaeos Assyriis tradiderit, leones in Barbaros emisit, qui vniuersam gentem perderent.
31.2.20 His regi nunciatis, misit sacerdotem quendam, qui populo exponeret leges dei: non tamen omnino, sed ex parte impietatem exuerunt.
31.2.21 Procedente adhuc tempore idolorum cultu abiecto, dei cultum complexi sunt. Cum ita se res haberent, reuersi Iudaei, his vtpote alienigenis et hostibus aemulabantur, et a monte Samaritanos nuncuparunt,
31.2.22 nec parua hinc inter eos contentio, neque enim omnes scripturas recipiebant, sed Mosi duntaxat, prophetas paruipendebant.
31.2.23 Nitebantur tamen in Iudaicam se inserere nobilitatem, ad Abraham progenitorem1603: progenitorum, genus suum referentes, vtpote qui Chaldaeus fuisset, et Iacob patrem appellabant, vtpote Abrahae nepotem.
31.2.24 Iudaei autem cum caeteris et hos abominabantur: vnde Christo exprobrabant, dicentes: Samaritanus es tu, et daemonium habes.
31.2.25 Et in eo qui descenderat ab Hierusalem Hiericho, hac gratia Christus introducit Samaritanum vilem, contemptumque, et abominabilem apud eos in ipsum misericordiam operantem:
31.2.26 et in decem leprosis vnum alienigenam, propter hoc Samaritanum dicit, et ipsis discipulis ita mandauit: In viam gentium ne abieritis, et in ciuitatem Samaritanorum ne intraueritis.
31.3.1 Neque historiae duntaxat gratia praedii Iacob meminit euangelista, sed vt Iudaeos iamdiu repulsos ostenderet. Siquidem progenitorum temporibus pro ipsis ea loca illi occuparant:
31.3.2 quae enim eorum maiores cum sua non essent, ceperant, ea hi ob desidiam suam et iniquitatem iampridem possessa amiserunt. Ita et nihil maiorum virtus confert, si nepotes degenerant.
31.3.3 Barbari enim cum primum leones experti sunt, ad Iudaicum euestigio cultum redierunt: hi tot affecti suppliciis, mores suos minime emendarunt.
31.3.4 Huc itaque Christus venit, mollem et lasciuam vitam expellens, laboriosam autem et difficilem non erudiens. Non enim iumentis vsus est, sed adeo intente vadit, vt ex itinere fatigetur.
31.3.5 Hoc semper admonet, vt sibiipsi quisque seruiat, neque quaerat superflua, neque multis indigeat. Adeo enim omni nos superfluitate alienos voluit, vt multis necessariorum se fraudaret.
31.3.6 Idcirco dicebat. Vulpes foueas habent, et volucres coeli nidos: filius autem hominis non habet vbi caput reclinet. Propterea plurimum in montibus versatus est, et in desertis, non perdius tantum, sed pernox.
31.3.7 Hoc Dauid annuncians inquit, De torrente in via bibit: vt eius tolerantiam demonstraret.
31.3.8 Idem hoc in loco significat euangelista, Fatigatus enim ex itinere, sedebat sic super fontem, hora autem erat quasi sexta, venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. Discipuli enim eius abierant in ciuitatem, vt cibos emerent.
31.3.9 Hinc itineris studium, et cibi contemptum intelligimus, cum tanquam re superuacanea vtatur, ita discipuli res suas dispensare didicerant.
31.3.10 Non enim parabant viaticum, quod et alius ostendit euangelista, cum de fermento Pharisaeorum eis loqueretur, quod illi putabant quia panes non assumpserant.
31.3.11 Et esurientes inducit spicas decerptas manducare, et ad ficum ob famem venisse: haec nil aliud quam ventris contemptum, et eius seruitium paruipendere nos admonent.
31.3.12 Considera, quaeso, hoc in loco nihil ferentes discipulos, neque a principio diei vllam victus curam habentes: sed quo tempore omnes prandent, cibos emptum proficiscuntur:
31.3.13 non vt nos qui cum primum mane exurgimus, ante omnia coquos aduocamus, et de parandis epulis et mensa diligenter verba facimus:
31.3.14 inde aliis operam damus, secularia diuinis praeponentes, et quae superflua habenda essent, tanquam necessaria exequimur:
31.3.15 ideo omnia praepostere aguntur. Contra autem spiritalium primum rationem, et quidem maximam habere, quibus perfectis haec alia deinceps attingere oporteret.
31.3.16 Neque laboris studiosus tantum, sed humilitatis, non fatigatus duntaxat ex itinere sedisse, sed relictus solus dimissis discipulis, hic Iesus ostenditur.
31.3.17 Atqui poterat vel non omnes dimittere, vel alios sibi ministros comparare, Sed noluit: etenim discipulos quoque his moribus assuefecerat.
31.3.18 Et quid mirum, dixerit fortasse quispiam, si humiles erant, piscatores et tentoriorum opifices? Erant sane.
31.3.19 Verum repente ad ipsum coelum euolarunt, et cunctis regibus clariores euaserunt, digni habiti, qui vniuersi orbis domini familiaritate fruerentur, et eum vbique admirabilem sectarentur.
31.3.20 Illud praeterea non ignoratis, quod quanto quis humiliori gradu ad dignitates assumitur, facilius in superbiae insaniam effertur, vtpote qui expers sit repentini et insperati honoris.
31.3.21 In hac eos humilitate Christus continuit, et vt ab omnibus se abstinerent, neque ministris indigerent edocuit. Ipse autem fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem.
31.3.22 Vides laboris, caloris, et discipulos expectandi gratia sedisse Iesum? Norat enim quid apud Samaritanos esset euenturum.
31.3.23 Non tamen propter hoc principaliter venit. Neque si propterea non venisset, erat adueniens muliercula repellenda, quae summam erat attentionem praestatura.
31.3.24 Iudaei enim ad se venientem expulerunt, Gentiles alio proficiscentem ad se trahunt. Illi inuidebant, hi credunt: illi indignabantur, hi admirantur, adorant.
31.3.25 Quid igitur,1603: igitur? erat tot hominum salus contemnenda? tam prompti animi relinquendi? indignum sane diuina fuisset benignitate. Quare cum debita sapientia cuncta ab eo disponuntur,
31.3.26 sedendo corpus reficiebat1603: reficiebant iuxta fontem. Erat enim dies medius, quod euangelista his verbis significauit: Hora erat quasi sexta, et sedebat sic.
31.3.27 Quid autem per hoc verbum, sic, intelligitur? Non in sella, non in loco honoratiori, sed in terra, vt contingit. Venit mulier ex Samaria haurire aquam.
31.4.1 Ecce mulierem propter aliud egressam ciuitatem, vt impudentibus Iudaeorum obiectionibus silentium imponatur, et ne quis dicat eum suum ipsius praeceptum transgredi, cum mandet, ne in Samaritanorum ciuitatem ingrediantur, ipse tamen eos alloquatur.
31.4.2 Quod autem dicit, nondum venisse discipulos, ea id gratia meminit euangelista, vt multas sermonis Iesu ad mulierem occasiones afferret. Quid ergo mulier?
31.4.3 cum a Iesu aquam peteretur, dicente: Da mihi bibere. Quo modo tu, inquit, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
31.4.4 Vnde eum Iudaeum esse cognouit? Ex habitu fortasse et sermone. Tu autem mulieris ingenium considera.
31.4.5 Nam si cauendum erat, Iesum quam illam cauere potius decebat. Non enim dixit, non coutuntur Samaritani Iudaeis: sed, Iudaei Samaritanis.
31.4.6 Haec tamen mulier a peccato illo immunis, quandoquidem alium in illud incidere putabat, nequaquam tacuit, sed, vt arbitrabatur, quod esset praeter legem corrigit.
31.4.7 Sed illud posset quispiam dubitare, qua nam gratia ab ea bibere petierit, cum lex non permitteret. Si quis enim diceret Iesum praeuidisse non daturam, ideo minus petere oportuit.
31.4.8 Quid igitur dicendum? Quod nihil iam referebat eiusmodi obseruationes praeuaricari. Qui enim alios ad praeuaricationem inducit, ipse longe magis praeuaricatur.
31.4.9 Non enim quod ingreditur, inquit, per os coinquinat animam, sed quod procedit de ore. Non parum autem Iudaeos accusat hic Iesu ad mulierem habitus sermo. Illi enim saepenumero et verbis et re allecti minime passi sunt persuaderi:
31.4.10 haec autem breui et nuda rogatione quamprimum capitur, ipse Iesus ratione hac et via non instabat. Si qui accedebant, non prohibebat.
31.4.11 Istud enim discipulis dixerat: In ciuitatem Samaritanorum ne intraueritis, non tamen vt vltro accedentes repellerent. Id enim quam indignissimum erat eius humanitate,
31.4.12 quare respondet mulieri: Si scires donum dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam viuam.
31.4.13 Primum dignam quae audiat, eam indicat, neque contemnendam: deinde quis ipse sit, celat. Nam si hoc scisset, euestigio paruisset, quod de Iudaeis haud dicendum est:
31.4.14 qui cum admonerentur, nihil tamen petebant, nihil discere cupiebant, quod aliquid afferret vtilitatis, sed contumelia affectum expellebant.
31.4.15 Mulier autem Samaritana quam mansuete respondeat, quaeso animaduerte. Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: vnde ergo habes aquam viuam?
31.4.16 Iam omnem ab ea quod vilis esset, et vnus ex vulgi hominibus, suspicionem amouit. Neque enim simpliciter hoc in loco dominum, sed honorifice appellat,
31.4.17 quod ex sequentibus apparet. Non enim irrisit, non exprobrauit, sed primum haesitauit. Quod si non continuo rem omnem intellexit, minime mirum. Neque enim Nicodemus intellexerat:
31.4.18 inquit enim, Quo modo possunt haec fieri? Et iterum: Quo modo potest homo nasci, cum sit senex? Et iterum: Nunquid potest in vterum matris iterato introire et nasci?
31.4.19 Haec autem mulier longe verecundius: Domine, inquit, neque in quo haurias habes, et puteus altus est, vnde ergo habes aquam viuam?
31.4.20 Aliud Christus dicebat, aliud illa intelligebat, tantum verba accipiens, neque altum aliquid pertingere poterat.
31.4.21 Atqui petulantius respondere licuisset: Si haberes aquam viuam, non me peteres, ipse eam acciperes, sed te iactas.
31.4.22 Verum nihil tale locuta, sed mansuete et a principio et per omnem sermonem respondit: primum inquit, Quo modo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis?
31.4.23 Neque tanquam ad alienum et inimicum ita locuta est: Absit, vt tecum homine alieni a gente nostra animi et infesti, quicquam communicem.
31.4.24 Deinde cum magna loquentem audiret, et ea quae inimici maxime carpsissent, non derisit, non cauillata est: sed, Nunquid, ait, tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum hunc, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius?1603: pecora.
31.4.25 [Animaduerte quo pacto in Iudaicam se inserit nobilitatem: hoc est, Ille hac vsus est aqua, nec habuit quod nobis maius daret.]
31.4.26 Ostendit autem magnum quiddam et altum ex primo responso intellexisse. Ea nanque particula, Ipse ex eo bibit, et filii, et pecora: nihil aliud significat, quam potiorem quandam aquam concepisse, eam tamen neque inuenire, neque manifeste cognoscere.
31.4.27 Vt autem apertius dicam: non potes, inquit, dicere, Iacob hunc nobis fontem dedisse, alio autem vsum: nam et ipse, et filii, et nepotes eius ex hoc biberunt, neque bibissent, si habuissent potiorem.
31.4.28 Tu ergo hoc potiorem alium neque dare poteris, neque habes, nisi te quam Iacob maiorem profitearis. Vnde igitur quam te daturum polliceris aquam habes?
31.4.29 At Iudaei non tanta vsi essent modestia, qui eadem de re sermone habito, et eiusdem aquae mentione facta, nihil vtilitatis consecuti sunt.
31.4.30 Cum vero Iesus Abrahae meminisset, lapidibus eum persecuti sunt: mulier autem incredibili mansuetudine in medio diei aestu patienter et dicit et audit.
31.4.31 Nec ei quicquam in mentem venit, quod Iudaeus dixisset: Credibile est ipsum insanire et delirare, me ad fontem expectauit, et verbis iactabundus nihil praestitit: sed expectat et perseuerat, dum quod quaerit, inueniat.
31.5.1 Quod si mulier Samaritana tantam adhibet diligentiam, vt aliquid vtilitatis consequatur, neque a Christo discedit, quanuis eum adhuc ignoret: quam nos veniam consequemur1603: consequamur, qui cognoscentes eum, et non ad fontem, non in deserto, non in meridie, neque in Solis aestu ardentissimo,
31.5.2 sed sub aurora, sub hoc tecto ad vmbram intuemur, non tamen quicquam audire patimur, sed desidemus? Illa ita Iesu verbis attendit, vt alios aduocet:
31.5.3 Iudaei non modo neminem aduocant, sed accedentes prohibent, impediuntque dicentes: Videte num ex principibus aliquis credit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non nouit legem, maledicti sunt.
31.5.4 Imitemur igitur Samaritanam, alloquamur Christum. Etenim medius nostrum in praesentia adest, et per prophetas et discipulos suos nobiscum loquitur.
31.5.5 Audiamus, et credamus: quandiu frustra et inutiliter viuemus? facere enim quae deo non placent, id demum est frustra et1603: om. inutiliter viuere, vel potius perdite.
31.5.6 Cum enim datum nobis tempus in nullam impendimus vtilitatem, inutilis impensae vltimum daturi supplicium hinc migrabimus.
31.5.7 Nunquid qui pecunias ad negociationem acceperit, easque prodegerit, ab eo creditor rationem exiget: qui autem vitae munus perdite consumpserit, impune abierit?
31.5.8 Non propterea deus praesentem nobis vitam praestitit, non animam in hoc corpus infudit, vt hac tantum fruamur vita, sed vt totis viribus ad futuram contendamus.
31.5.9 Bruta praesenti duntaxat vitae vsui sunt: nos idcirco immortalem habemus animam, vt ad illius vitae praeparationem omnia moliamur:
31.5.10 equorum enim, boum, asinorum, et aliorum huiusmodi pecorum si quis vtilitatem roget, nullam praeter in praesentis vitae necessitatibus seruitium, vsumque inueniemus.
31.5.11 De nobis non ita sentiendum est, sed melius et praeclarius domicilium post huius vitae migrationem expectamus: ad quod vt clari perueniamus, omnia facienda sunt, vt cum angelis iubilemus, et semper regi assistamus:
31.5.12 propterea immortalem nobis animam et corpus immortale futurum largitus est, vt perpetuis cum ipso bonis perfruamur: quod si terrae inniteris, cum tibi coelestia proponantur, considera quanta ignominia afficias eorum exhibitorem,
31.5.13 cum contemptis quae tibi offert coelestibus, ea terrenis mutare non dubites: ideo gehennam minatur, vtpote contemptus, vt intelligas quantis te bonis priuas1603: priues.
31.5.14 Sed absit, vt illud experiamur supplicium, sed deo placentes aeterna bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.