PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.4.1 Vide qualiter et mulierem propter aliud ostendit exeuntem ubique inuerecundam Iudeorum obstruens contradictionem. Et ut non quis dicat, quoniam aduersatur suo precepto in ciuitatem quidem iubens non introire Samaritanorum, Samaritane autem loquens ideo.
CLOSE
Griffolini

31.4.1 Ecce mulierem propter aliud egressam ciuitatem, ut impudentibus Iudaeorum obiectionibus silentium imponatur, et ne quis dicat eum suum ipsius praecoeptum transgredi, cum mandet ne in Samaritanorum ciuitatem ingrediantur, ipse eos alloquatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.4.1 Ecce mulierem propter aliud egressam ciuitatem, vt impudentibus Iudaeorum obiectionibus silentium imponatur, et ne quis dicat eum suum ipsius praeceptum transgredi, cum mandet, ne in Samaritanorum ciuitatem ingrediantur, ipse tamen eos alloquatur.
CLOSE
Montfaucon

31.4.1 Vide quomodo declaret mulierem propter aliud egressam esse ex civitate, ubique impudentem Judaeorum pervicaciam reprimens, ne quis diceret ipsum transgredi praeceptum suum, cum vetaret in civitatem ingredi Samaritanorum, qui ipse cum Samaritanis loqueretur.