PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.4.6 Sed tamen mulier et nimirum accusatione eruta quia extimabat alium ei obuiare, neque ita silet sed, ut opinatur, corrigit quod non secundum legem fiebat.
CLOSE
Griffolini

31.4.6 Abstinet tamen mulier a consuetudine, ne peccet, cum alterum sua causa peccaturum arbitraretur. Neque tacuit, sed sententia sua, quod esset praeter legem, corrigit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.4.6 Haec tamen mulier a peccato illo immunis, quandoquidem alium in illud incidere putabat, nequaquam tacuit, sed, vt arbitrabatur, quod esset praeter legem corrigit.
CLOSE
Montfaucon

31.4.6 Attamen mulier, etsi a culpa immunis, quia putabat alium in culpam incidere, non tacuit, sed correxit id, quod contra legem fieri putabat.