PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.3.8 Et Iohannes hic ostendens dicit: Ihesus igitur fatiga ex itinere, sedebat sic super fontem: Hora erat quasi sexta; uenit mulier ex Samaria haurite aquam. Dicit illi Ihesus: Da michi bibere. Discipuli autem eius abierant ad forum ut cibos emerent.
CLOSE
Griffolini

31.3.8 Idem hoc in loco significat Euangelista: Fatigatus enim ex itinere sedebat sic super fontem. Hora autem erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. Discipuli enim eius abierant in ciuitatem, ut cibos emerent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.3.8 Idem hoc in loco significat euangelista, Fatigatus enim ex itinere, sedebat sic super fontem, hora autem erat quasi sexta, venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. Discipuli enim eius abierant in ciuitatem, vt cibos emerent.
CLOSE
Montfaucon

31.3.8 Idipsum hic Joannes indicat: Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli autem ejus abierant in forum ut cibos emerent.