PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.2.4 Non enim simpliciter in Galileam abibat, sed magnas quasdam construens res, que secundum Samaritanos. Magis autem non simpliciter dispensas eas, sed cum competenti ei sapientia ut nullam relinquat Iudeis neque inuerecunde cuiusdam excusationis occasionem.
CLOSE
Griffolini

31.2.4 Neque ab re in Galilaeam concessit, sed ut magna apud Samaritanos operaretur, ea quae deum deceretB: diceret sapientia, et ut nullam Iudaeis ne impudentem quidem excusationem relinqueret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.2.4 Neque enim ab re in Galilaeam concessit, sed vt magna apud Samaritanos operaretur, ea quae deum deceret sapientia, et vt nullam Iudaeis ne impudentem quidem excusationem relinqueret,
CLOSE
Montfaucon

31.2.4 Neque enim sine causa in Galilaeam abierat, sed magna parans apud Samaritanos negotia; nec utcumque illa dispensans, sed quanta par ipsi erat sapientia, ut nullam Judaeis vel impudentis excusationis ansam relinqueret: