PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.4.26 Hec aut dixit ostendens qualiter ex prima responsione suscepit intelligentiam magnam et excelsam. In dicendo enim ipse bibit ex eo et filii eius et nutricii eius nichil aliud enigmatice dicentis est quam quod habebat quidem intellectum maioris aque sed non inueniebat eam, neque sciebat manifeste.
CLOSE
Griffolini

31.4.26 Ostendit autem magnum quiddam, et altum ex primo responso intellexisse. Ea nanque particula, Ipse ex eo bibit et filii et pecora, nihil aliud significat, quam potiorem quandam aquam concepisse, eam tamen neque inuenire, neque manifeste cognoscere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.4.26 Ostendit autem magnum quiddam et altum ex primo responso intellexisse. Ea nanque particula, Ipse ex eo bibit, et filii, et pecora: nihil aliud significat, quam potiorem quandam aquam concepisse, eam tamen neque inuenire, neque manifeste cognoscere.
CLOSE
Montfaucon

31.4.26 His porro declarat se ex prima responsione, magnum et sublime quidpiam intellexisse: nam cum ait, ipse bibit, et filii ejus et pecora, nihil aliud subindicat, quam se in mente habere aliam praestantiorem aquam, quam nec reperiret, nec clare nosset.