PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.1.9 Vides qualiter et hic ad patrem reducit eum qui supplicii sermonem? Non enim dixit ira filii, et nimirum ipse est iudex. Sed patrem eis instituit magis terrere uolens. Non igitur sufficit credere in filium, ait, ad uitam habendum perpetuam? Nequaquam.
CLOSE
Griffolini

31.1.9 Rursus ad patrem supplicii rationem refert. Non enim dixit ira filii, quamuis ipse sit iudex, sed dei, ut maiorem illis metum incuteret. Nunquid ergo satis est ad uitam aeternam in filium credere? Minime.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.1.9 Rursus ad patrem supplicii rationem refert: non enim dixit ira filii, quanuis ipse sit iudex: sed dei, vt maiorem illis metum incuteret. Nunquid ergo satis est ad vitam aeternam in filium credere? Minime.
CLOSE
Montfaucon

31.1.9 Rursum hic ad Patrem supplicii sermonem refert. Non enim dixit, ira Filii, etiamsi ille sit judex; sed Patrem memoravit, ut magis terreret. Num ergo sufficit, inquies, in Filium credere, ut vita aeterna habeatur? Nequaquam.